31:38 felicitatem omnes appetant, videmus tamen quam secure sibi indulgeant in peccatis: imo ut quisque pro sua libidine a iustitia longissime recessit, quia votorum suorum compos est, beatus censetur. Contra vero hic propheta docet, neminem ad Dei timorem et cultum, legisque studium rite posse animari, donec statuerit, miseros esse omnes impios, et eodem implicitos fore exitio qui non procul ab eorum consortio discesserint. Sed quia res est difficilis, impios quibus permisti sumus ita fugere, ut simus prorsus ab ipsis alieni, propheta ad augendam exhortationis vehementiam, verborum congerie utitur. Ac primo quidein ambulare vetat in eorum consilio: deinde stare in via: postremo in cathedra sedere. Summa quidem est, dandam esse operam servis Dei ut ab illorum moribus in totum abhorreant. Sed quia astute suas fallacias insinuat Satan, ne quis incautus fallatur, ostendit propheta quomodo paulatim a recta via deflectere soleant homines. Neque enim primo statim gradu ad superbum usque Dei contemptum procedunt : sed postquam coeperunt malis consiliis aurem praebere, longius subinde eos Satan abducit, donec in manifestam defectionem ruant. Ideo a consilio incipit propheta: quo nomine intelligo pravitatem quae nondum palam se exserit. Deinde nominat viam, quae sumitur pro vivendi ratione vel instituto. Tertia ponit cathedram: qua voce metaphorice designat conceptam ex continuo vivendi more duritiem. Eodem etiam referri debent tria verba ambulare, insistere et sedere. Nam ubi quis sponte post pravas concupiscentias erravit, eum inebriat peccandi consuetudo, ut sui oblitus in malitia obdurescat: quod propheta vocat in via insistere. Tandem sequitur desperata obstinatio, quam sessionis metaphora designat. An eadem sit gradatio in vocibus D W , DWBp et D*3O, viderint alii : mihi quidem non videtur, nisi saltem in postrema. Derisores enim dicuntur, qui abiecto omni Dei timore, peccandi licentiam ex fiducia impunitatis arripiunt, et quasi nunquam sit reddenda ratio, secure Dei iudicio illudunt. Quia tamen DWlun vocant Hebraei palam sceleratos, non male iunguntur cum professa 3