30:38 haec observanda sunt quae dico, et quae in oculos quotidie incurrunt, quo proclivior in contrarium est lapsus: nempe saepe a Deo servos suos ad facinus aliquod impelli, quod gratum et acceptum habebit, sed quod tamen in exemplum aut generalem regulam trahi nolit. Cuiusmodi exemplum in Abrahami servo conspicuum est. Nam missus ab Abrahamo quaesitum Isaaco filio uxorem, signum sibi proponit rei feliciter gerendae, primam filiam quae occurrerit ad hauriendam aquam domo egressam, a qua potum petierit: quem si ultro dederit, et sponte etiam camelis aquam propinaverit, eam fore uxorem heri sui, quam Dominus ipse elegerit. Nae si hanc divinationem imitari vellemus, non dubium est quin eam arrogantiam Deus graviter puniret: licet tamen Abrahami servi comprobatum a Deo sit votum: nempe, quod ipse Deus suggessit, et fecit. Idem omnino de Ionathano sentiendum. Neque enim proculdubio verisimile cuiquam fieri poterat hostes ad duorum hominum adspectum terrore percellendos : quum praesertim scirent in toto Israele non esse arma, quibus se tuerentur: nedum ut ipsos aggrederentur, et ingens esset hostium multitudo. Solae quidem fateor praesidiariorum cohortes Ionathanum et armigerum ipsius viderunt: sed quid duo illi adversus tot hostes? Nonne momento caedi potuerunt? Quare nulla est oblata metus occasio stationariis illis Philistaeis, qui nullas oppositas sibi ad resistendum viris animadverterant: et ideo, ut videmus, Philistaei conspectos duos illos viros per contemptum iubent ad se adscendere, dicentes: Ecce Hebraei prodeunt e foraminibus suius ubi se absconderant, et praelium meditantur: quasi dicerent: Vah! miseros istos homunciones etiam in conspectum nostrum venire ausos, quos vel invitos necesse est in nostram venire potestatem? Ea fuit hostium arrogantia et petulantia: quamobrem metum simulant, et iubent Israelitas ad se adscendere, Adscendite, inquiunt, ad nos, ut notam faciamus vobis rem. Sic solemus nostro idiomate gallico compellare quos nobis infensos minis terremus: Heus accede, adesdum, paucis te volo: quae comminationis vim habet. Idem ergo Philistaeis accidit, qui verbis illis minabantur Ionathano et armigero, et tamen egredi statione se non audere profitebantur. Ex quibus apparet Deum cohibuisse rabiem ipsorum, et animis metum iniecisse, ut licet multi, duos tamen homines adoriri vel in fugam vertere non audeant. Nam saltem ad terrendum Ionathanein aliquot passus adversus illum progredi debebant. Atqui metu retinentur, et se intra montium fauces continent, quasi ingentem excercitum in conspectu haberent, et pauci ac imbelles in adspectum eorum venire non auderent. Sed Ionathanus omen ex verbis illis accepit: et sane deinceps dicitur metus ille