24:38 fuit legis promulgatae respectu, quae verum De cultum praescribit. Hoc si considerassent posteri Iacob, nunquam opposuissent Bethel quasi locum sacrum Sioni: quia sicuti Deus semel patriarchae apparuit, tamen locum illum non elegerat: ideoque quod singulare erat, perperam in commune exemplum traxerunt. 6. Ego Deus patris tui: Deus Abraham, Deus Isaac, et Deus Iacob. Et operuit Moses faciem suam, quia timuit aspicere ad Deum. 7. Et dixit Iehova: Videndo vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto , et clamorem eorum audivi a facie exactorum eius: certe cognovi ') dolores eius. 8. Descendi itaque ad liberandum eum e manu Aegyptiorum, et educendum e terra ista in terram fertilem ac latam, in terram fluentem lacte et melle, in locum Cananaei et Hitthaei et Amorrhaei et Pheresaei et Hivaei et Iebusaei. 9. Nunc ecce clamor filiorum Israel venit ad me: atque etiam vidi afflictionem qua Aegyptii opprimunt eos. 6. Ego Deus patris tui. Non tantum se aethereum aliquod numen esse pronunciat, nec tantum in genere sibi vendicat Dei nomen, sed foederis sui olim cum patribus sanciti memoriam renovans, prosternit omnia idola et fictitios Deos, et Mosen in recta fide confirmat. Hinc enim certo cognovit se non frustra sperasse in Deo quem coluerant Abraham et alii patres, et qui adoptionis privilegio segregaverat genus ipsorum a cunctis gentibus. At ne longo temporis tractu obsoletum esse putet Moses, quod de Abraham traditum per manus fuerat, diserte fidem suam adhuc constare exprimit: Deum se patris eius vocando. Quia vero redemptionis spem facturus, foederis memoriam renovat, inde colligitur non obliteratum fuisse in corde Mosis: quia absurdum fuisset de re incognita verba facere: nec profuisset quidquam obiicere promissiones, quarum nullius in corde Mosis viguisset cognitio. Quoniam ergo a foedere, quod olim pepigerat Deus cum patriarchis, pendebat spes redemptionis electi populi, commemorat non frustra sibi creditum esse, quia pactio non erit irrita. Quod Moses faciem suam texit, non tantum reverentiae fuit signum, sed etiam terroris. Uterque tamen affectus nobis considerandus est, quod subito exhorruerit ad Dei conspectum, et eius maiestatem sponte veneratus sit. Religione vero tangi ac percelli eius animum operae pretium fuit, ut ad obediendum esset propensior. Velare etiam angelos faciem suam, quia immensam Dei gloriam non ferunt, legimus apud Isaiam 6, 2. Nihil itaque mirum si mortalis homo eam aspicere ausus non fuerit. Dei porro nomen 1) In margine: Vel, quia cognovi. 3*