20:38 concionem habuit, et domi deambulat, sed mirabiliter est exhaustus. Respiciat nos omnes in eo Dominus, idque a nobis avertat, quo nihil tristius possit huic ecclesiae et multis aliis, his praesertim temporibus accidere. Bene vale, mi optime et plurimum observande pater. . . . . . Genevae quinta Iunii. . . . . Tuus Beza. 3964. CALVINUS BULLINGERO. Admonitio nuper ad Polonos scripta et edita pro tempore ad confutandos Antitrinitarios sufficere videtur. Taederet ipsum denuo in arenam descendere et maxime Patrum perplexis loquutionibus utentium sententias excutere. (Manu scripta non exstat. Edidit Beza Gener. p. 272, Laus. p. 562, Hanov. p. 631, Chouet p. 373, Amst, p. 170 ubique tamen Bullingeri nomine nescio qua de causa suppresso) Nudiustertius tibi scripsi, *) venerande frater, per Italum mihi familiarem et vicinum. Heri tuas accepi cum Sarnicii fasciculo, ubi literas Thretio scriptas inveni, quas remitto. Tametsi autem multa Sarnicius putabat me ex illis cogniturum, nolui tamen resignare: ac praestabit ut intactas recipiat. Simul autem recuperavi responsum illud quod mihi perierat, in quo non parum placuit Thretii sedulitas. Nescio an expediat novam lucubrationem aggredi contra discipulos Blandratae, donec audierimus quomodo excepta fuerit admonitio iam edita cum sua explicatione. Brevitas enim ad quam me restrinxi obscura esse non videtur. Nec vero nebulones illi quidquam obiectant, quod non ante fuerit a me refutatum. Forte unum desiderari potest, ut patrocinium quod sibi asciscunt ex vetustis scriptoribus excutiam. Etsi autem certa hac quoque in parte victoria est, labor tamen erit plenus taedii et molestiae. Ac diabolus per has salebras se iactare, et in his latebris se volutare ipsos docuit, ut sine magno fructu per longos certaminum circuitus nos traherent. Scis quam durus sit et asper sermo Tertulliani: certe stridet magis, quam loquitur. Atqui longum inde volumen contexere necesse foret. In Hilario non tam difficilis ratio, cuius tamen 3964.1) Non exstat. Haec vero respondet ad N. 3957 3*