2:38 [CO 2.38] emergere quem maxime exstinctum cuperent, deitatis sensum. Unde colligimus non esse doctrinam quae in scholis primum discenda sit, sed cuius sibi quisque ab utero magister est, et cuius neminem oblivisci natura ipsa patitur, quamvis huc multi nervos omnes intendant. Porro si ea conditione nati sunt omnes ac vivunt ut Deum cognoscant, Dei autem notitia, nisi huc usque processerit, fluxa est ac evanida: eos omnes a creationis suae lege degenerare palam est qui non ad hunc scopum universas suae vitae cogitationes actionesque destinant. Quod nec philosophos ipsos latuit. Non enim aliud est quod voluit Plato, dum saepius docuit, summum animae bonum Dei esse similitudinem, ubi percepta eius cognitione in ipsum tota transformatur. Proinde scitissime quoque ille apud Plutarchum Gryllus ratiocinatur, dum homines affirmat, si ab eorum vita semel absit religio, non modo brutis pecudibus nihil excellere, sed multis partibus longe esse miseriores, ut qui, tot malorum formis obnoxii, tumultuariam et irrequietam vitam perpetuo trahant. Unum ergo esse Dei cultum, qui superiores ipsos reddat, per quem solum ad immortalitatem aspiratur. CAPUT IV. Eandem notitiam partim inscitia, partim malitia vel suffocari Vel corrumpi. [Inst 1.4.1.] Sicut autem omnibus inditum esse divinitus religionis semen experientia testatur, ita vix centesimus quisque reperitur qui conceptum in suo corde foveat, nullus autem in quo maturescat: tantum abest ut fructus appareat suo tempore. Porro sive alii evanescant in suis superstitionibus, sive alii data opera malitiose a Deo desciscant, omnes tamen degenerant a vera eius notitia. Ita fit ut nulla in mundo recta maneat pietas. Quod autem errore aliquos in superstitionem labi dixi, non ita accipio quasi sua eos simplicitas a crimine liberet: quia caecitas, qua laborant, semper fere et superba vanitate et contumacia implicita est. Vanitas, et quidem superbiae coniuncta, in eo deprehenditur quod neque miseri homines in Deo quaerendo supra se ipsos, ut par erat, conscendunt, sed pro carnalis sui stuporis modo ipsum metiuntur; et neglecta solida investigatione ad vanas speculationes curiose transvolant. Itaque non apprehendunt qualem se offert: sed qualem pro sua temeritate fabricati sunt, imaginantur. Quo gurgite aperto, quaquaversum pedem moveant, in exitium praecipites semper ruere necesse est. Quidquid enim