19:38 3562. CALVINUS MINISTRIS YILNENSIBUS. Satis anoTOfioec eos suo Blandrata gaudere Met si placeat, quocum ipse conferri sibi minime honorificum ducit. (Ex apographo Arch. Turic. Plut. VI. vol. 168, olim Scrin. B. Epp. Tom. 25, fol. 129. Simler. Vol. 102. . Edidit Beza Gen. p. 258, Laus. p. 534, Hanov. p. 600, Ohouet p. 353, Amst. p. 161.) Quod de caritatis mutuo inter nos colendae studio scribitis, 1) libenter amplector: ac piae vestrae admonitioni morem gerere paratus essem, si mihi iusta ratio a vobis praescriberetur, quomodo reconciliari me oporteat cum Georgio Blandrata. Quod sub persona Illustrissimi Ducis Palatini Vilnensis2) vos omnes hortatus sum ad cavendam illam pestem, graviter fuistis offensi: mihi certe dolet officium a sincero vestri amore profectum et pia salutis vestrae cura non placuisse. Sed quid facerem? saltem defunctus sum: nec me unquam poenitebit eius offensionis, quam mihi summa necessitas iniunxit. Magni vobis est existimatio Blandratae: quia integerrimum virum esse cognoscitis, nec ullius erroris suspectum. Quid autem de ipso publice testatus sim, ostendit praefatio de qua mecum expostulatis. Etsi vobis non est suspectus, plane apud me convictus est, imo coram hac ecclesia. Mihi non creditis, cur ego potius vobis credam? Multum scilicet vobis otii est, ut synodos cogatis ob tales quisquilias. Sed Blandratae excellentia vos movet: quia horribile scandalum nascetur, si confligere mecum incipiat. Ergo non vulgare fecit operae pretium longo itinere, quod tantum sibi nomen acquisierit. Nullus est apud alias gentes: vos admiramini non secus atque angelum e coelo delapsum. Vestras delitias minime vobis invideo. Summo etiam ut in pretio sit apud vos, per me licet: modo vicissim pro vestra aequitate mihi permittatis non nescire, quod apud nos omnibus satis superque compertum est. Si asperius loquor, vos me coegistis Caeterum ut sciatis immodica quorundam facilitate male ecclesiis vestris fuisse consultum quibus praefectus fuit, mitto breve historiae totius compendium:3) ex quo perspicuum vobis fiet, nisi infideliter et prodi- 3562.1) JV. 3453. Mart Czechovius qui eorum literas attulerat idem et has in Poloniam asportavit (Stoinii, Epit p. 185), qui tamen hactenus errat quod synodum Cracoviensem cui redditae sunt ad 16. Sept. refert, quae teste Lubien. p. 126, decima Dec. habita est Etiam Heberle in Tub. ZS. 1840. IV. 167 fallitur in synodo definienda: vide ad N. 3508. 2) in dedicatione Actuum apost N. 3232. 3) Vide sequentem. 3*