16:38 crucem tollendus, et non modo carus, sed ita exceptus cum suis. Videat Dominus et callidos in ipsorum astu et consilio comprehendat. Vale quam optime, Christus perpetuo tibi adsit et profuse suis te impleat benedictionibus et ecclesiam semper reddat feliciorem et perfectiorem in omni gratia et benedictione. Saluta collegas, sanctos syndicos, coetum omnem vicinorum et piorum. Collega te salutat et nostri omnes, Dommartinus. ll. Februarii 1556. Tuus Farellus. 2392. VERMILIUS BULLINGERO. Calvini, Bullingeri, Ochini scripta contra Westphalum, tam edita quam edenda laudat: ipse pro tempore nihil pollicetur. (Excerptum ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol. 132, olim Scrin. B. Epp. Tom. 45, fol. 222. Simler. Vol. 86, Sine inscriptione.) . . Vidi quae optimus in Christo frater noster Calvinus in Westphalum scripsit, mihique maxime placuerunt, et visus est se ipsum praestitisse, quum in causa tum in homine pro meritis tractando. De te quoque *) non dubito quin et rei et homini sis optime et firmissime responsurus. Bernardinum quoque nostrum licet senem, attamen scientem, pugnae confido non defuturum. Ego vero sic assiduo studio docendi tantum non obruor ut nihil in praesentia queam polliceri . Argentinae 17. Februarii 1556. Tuus quantus est Petrus Martyr. 2392.1) Bullingeri Apologetica expositio his ipsis diebus e prelo exiisse videtur (cf. N. 2382). De Ochino vide ibidem.