15:38 1908. HALLERUS BULLINGERO. Gratias agit de libro sibi misso. Ipse per proximam occasionem exemplaria actorum contra Servetum mittet. (Ex autographo Arch. Turic. Plut. VI. Vol, 115, olim Seria. B. Epp. Vol. vili. p. 2941. . Simler V oh 81.) Clarissimo viro D. Heinrycho Bullingero domino et com patri suo carissimo Tiguri. S. Non venit ad me hic nuntius, donec iamiam discedere vellet. Itaque non possum per eum omnia quae vellem scribere. Tuas tamen accepi, et ingentes tibi ago gratias pro tuo de Gratia Dei opere sancto. *) Habeo duo exemplaria Actorum contra Servetum, quorum alterum tibi, alterum D. Gualthero pertinet. 2) Sed non potui hunc his gravare. Mittam ea proxime per Wittembachii nepotem, qui ad vos cum D. Gualthero contubernium habiturus proficiscetur. Ego ad nuptias quasdam avocor. Ideo nunc plura non possum. Commenda me tibi semper. Bene vale cum tuis omnibus. Datae Bernae 19. Febr. 1554. Tuus Hallerus. 1909. CALVINUS VIRETO. Commendat Scotum aliquem et loquitur de negotio quodam pecuniario in Anglia minus bene tractato. (Ex autographo Cod. Gener. 107a, fol. 67. Anglice versa Iegitur in edit. Philad III. 28.) Eximio Christi servo Petro Vireto, ecclesiae Lausannensis fido pastori, fratri et symmystae integerrimo. S. Frater hic natione Scotus,l) quo consilio 1908. 1) De gratia Dei iustificante li. IV. Tig. 1551 4. (He88, Bullinger II. 69.). '2) sic. 1909. 1) Quisnam hic fuerit nescimus. Simler us de Good manno cogitat. Si iu forte Knoxmn designari putavens, si mense demum Martio Helvetiam petiisse videtur, quamvis ip^e in quadam epistola d. d. Dieppe 10 Maii scripta dicat: Since the 28 of Ianuar [counting from the time he came to France, M'Crie] i have travellit througbout all the congregations of Helvetia and have reasonit with all the pastoris and many other excellentlie learnifc men upon sic matters as now I cannot comit to wrything {M'Orie, Knocc I. 133 not.). 3"