11:38 De concionatoribus nondum audeo pronunciare, nisi quod semper multa in illis desidero. Nam quod meam ad Sadoletum responsionem, quae illic est edita,2) pro argumento accipis animi non malevoli, in eo falleris, si mihi verum scripserunt alii. Indicarunt enim restitisse3) quoad in se fuit, senatum vero invitis illis concessisse. Quanquam illud parum me afficit: modo se in officio suo ita gerant, ut mihi et aliis possint occasionem omnem agendi praeripere. Quemadmodum enim mea nihil refert, ita minime curo per quem agatur negotium Domini, modo bene agatur. Sed in hoc scilicet falluntur quod sine alieno auxilio sufficere se posse existimant, quum vix ad dimidium spatium perventuri sint etiamsi a multis adiuventur. Quod semper dico, me ad solum invocationis auditum exhorrere, in eo plus satis causae me habere nosti. Neque vero illud me solum terret quod te pertinaciter recusant: quanquam fateor mihi summum esse. Sed multa quoque alia sunt quae nec commemorare necesse est, et melius in tuum adventum differentur. Quo longius progredior, eo clarius conspicio e quo gurgite me Dominus liberarit. Hunc exitum habuit principum et civitatum conventus.4) Quum se ad omnes aequas conditiones obtulissent, modo Caesar totius imperii synodum convocaret, ambiguum responsum acceperunt. 5) Interim Caesar ab adversariis intelligit eos ne pilo quidem cessuros sententia, sed tentare vias omnes quibus alios in partes suas pertrahant. Ergo rationem excogitat qua utrisque satisfaciat, papistis scilicet ac nostris. Subornat Granvillanum cancellarium et duos comites6) qui sese tanquam intercessores ingerant, ac nostrorum animos per tentent, quo possint melius Caesari explicare et impetrare quod aequum erit. Si artem nondum intelligis, nostri conventum sibi promissum summa contentione urgebant: papistae altera ex parte classicum canebant, rem indignam esse clamitantes, ut Caesar diutius nostrorum tergiversationes ferret. Ille, ut nunc res eius impeditae sunt, quia neque arma movere audet, nec synodum haberi posse existimat sine concussione totius Germaniae, papistarum furorem retardat quum dicit se velle dispicere ne quid temere ac intempestive agendo eum quoque secum bello implicent, et nostris nihil concedit. Quanquam autem videbant se hac simulatione ludi, nihil tamen quod ad pacem tranquillitatemque ecclesiae facere videretur recusandum censuerunt. Responsionem ergo conscripserunt Granvellano, ex qua intelliges quid habeant animi. Quoniam Caesar nec latinam 2) V. Prolegg. nostra T. V. p. 45 seq. 3) that the preachcrs who oppo&ed it made araends, 4) Smalcaldiae. h) Sleidan. II. lll ss. Hortleder, L 130 ss. 6j Nuenar et Manderscheid {Ranke, IV. 149).