9:379 379 EXPOSITIO IMPIETATIS 380 restringis in angustias materni uteri, atrocem iniuriam Christi apostolis inuris, eos in erroris tui Societatem trahendo. xxVi. Quicunque a virginis partu aeternum λόγον a visibili Christo seorsum considerant, duos sibi filios necessario constituunt, invisibilem alterum et impatibilem. Quam sententiam divus Irenaeus merite homicidialem appellat. Tantum ad portenta attendant lectores: Deum proprie fuisse passibilem et mortuum, tristitiae, dolori, timori, ignorantiae quoque obnoxium, [pag. 35] Mortuus est Christus: Deum vult mortuum esse hic nebulo. Lacrymatus est, doluit, timuit, denique nescivit diem resurrectionis: mavult Valentinus ignorantiae Deum subiicere, quam distinguere inter duas naturas. Quid vero impudentius, quam talibus blasphemiis obtendere Irenaei nomen? Omitto quod prodigiosam vocem Homicidialis sententiae ex suo cerebro genuit. Disputat Irenaeus contra demiurgi fictores, quibus spiritus sanctus erat Christus. Quum ergo plures fabricarent, ac garrirent etiam Christum in specie columbae descendisse super Christum: eos quidem spiritum interimere, alium autem Christum, et alium Iesum docere dicit. Totus autem mundus satis superque novit quam remoti simus non tantum a tali vesania, sed etiam a Nestorii commento, qui Christum duplicem induxit. xxVii. Qui contendit spiritum sanctum, sive tertiam trinitatis personam, tam respective quam ad se, non esse vere spiritualem substantiam, sed nescio quam fictitiam proprietatem, is manifeste negat spiritum esse spiritum, hoc est, veritatem esse veritatem. Non dubium est quin sibi in puerilibus istis ineptiis valde placuerit Gribaldus, cuius Valentinus est histrio.*) Sed quam ridicule ineptiat, nullo [pag. 36] negotio ostendam. Primo fallitur, quod eodem ubique sensu accipit nomen spiritus. Nam quum Deus sit spiritus, frustra distingueretur a patre spiritus, atque eius spiritus vocaretur, nisi diverso modo et respectu. Videmus ergo ut nebulo 2) rudimentorum expers omnia conturbet. Iam si proprietate spiritus personam ab aliis duabus distinguimus, an fictitium quid erit, quia non capitur a Valentino? Nos vero spiritum in tertia persona asserimus esse Deum, quia spiritualis est essentiae, et ei nihilominus suam proprietatem servamus. 1) bastelleur on badin. 2) ce babouin de brouillon.