7:379 379 ACTA SYNODI TRIDENTINAE 330 quem elegi, dilectus meus in quo bene complacuit animae meae: dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus nunciabit, non contendet, neque clamabit, arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non exstinguet. Hunc vero spiritum pacis, caritatis et mansuetudinis, quum semper apud omnes, et cum omnibus ostendere debeamus: tum vero maxime in hoc sacro consessu in quo convenimus, ut per gratiam ipsius Spiritus, contentionibus, quae nimis diu Ecclesiam vexarunt, finis tandem [pag. 29] imponatur. Quare, ne ipsi ullam contentionis ansam alicui demus, qui pacificorum personam gerimus, maxime est cavendum. Hoc vero, et caetera omnia incommoda et