52:379 379 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM II 380 deteriores, sed nihil aliis nocituros. Nominatim siquidem addit, errantes, et in errorem mittentes. Et sane id ipsum comprobat experientia. Verius est itaque, Paulum diversos habuisse respectus. Nam quod profecturos negat, non est generale: sed tantum intelligit Dominum patefacturum ipsorum amentiam multis, quos suis praestigiis initio deceperant. Itaque ubi dicit, omnibus fore manifestam eorum amentiam, est synecdoche. Et certe qui maxime ad fallendum valent, initio quidem proiiciunt magnas ampullas, magnos plausus excitant, denique nihil non videntur facturi: sed mox evanescunt eorum offuciae. Aperit enim Dominus oculos multis, ut cernere incipiant quod eos paulisper latuit. Nunquam tamen eousque detegitur stultitia pseudoprophetarum, ut omnibus innotescat. Deinde nunquam profligatus est unus error, quin subinde novi emergant. Ergo utraque admonitio necessaria est, ne despondeant animum pii pastores, quasi frustra cum erroribus bellum gererent: docendi sunt de prospero successu, quem Dominus suae doctrinae dabit. Sed ne rursus perfunctos se putent uno aut altero proelio, admonendi sunt novam semper militandi materiam fore. Sed de hoc secundo posterius. ID praesentia hoc nobis sufficiat, proponi certam spem felicis exitus Timotheo, quo sit ad pugnandum animosior. Atque id confirmat eodem quod citaverat exemplo. Nam sicuti praevaluit Dei veritas contra imposturas magorum, ita victricem fore evangelii doctrinam promittit contra quaelibet nova figmenta. 10. Tu autem assectatus. Hoc quoque argumento utitur ad incitandum Timotheum, quod non rudis et imperitus tyro in arenam prodeat: utpote quem Paulus ipse sua disciplina diu formaverit. Nec tantum de doctrina agitur: nam quae simul commemorat, non parum addunt ponderis: adeoque vivam boni doctoris imaginem nobis depingit hac sententia: nempe qui non oratione modo formet ac instituat suos discipulos, sed pectus quoque suum quodammodo illis aperiat, ut intelligant, ex animo ipsum docere quae docet. Atque hoc significat nomen propositi. Addit etiam experimenta alia serii et minime ficti affectus. Ut sunt fides dilectio, tolerantia, patientia. Talibus rudimentis imbutus fuerat Timotheus sub Pauli magisterio. Quam quam non tantum in memoriam revocat quae abs se didicerit: sed testimonium illi reddit superioris vitae, ut hoc modo ad perseverantiam incitet. Laudat enim tanquam suarum virtutum imitatorem. Ac si diceret: Iampridem assuefactus es ad mea instituta: perge modo qua coepisti. Vult tamen ut fidei, dilectionis et patientiae suae exemplum semper versetur ante oculos Timothei: et ideo eas maxime persequutiones commemorat, quae illi magis notae erant. 11. Sed ex omnibus. Consolatio, qua temperat,