25:379 379 REDITUS AD HISTORIAM. 380 inimici interpretor, non quas sumet Deus de hostibus suis, sed capitales, vel lethales: quasi diceret, se hostiliter acturum cum impiis, ut nullus sit misericordiae locus. 43. Laudate gentes. Quod appositive quidam legunt, Laudate gentes populus eius, et subaudiunt Deum, coactum est. Nihil autem absurdi est si gentes celebrent quae Deus beneficia in populum suum contulit. Certe simplicius est ita accipere, tam insignem fore Dei gratiam erga Israelitas, ut eius cognitio et fama longe lateque se diffundat, et inter gentes quoque sit celebris. Scriptura enim memorabiles quasque Dei virtutes hoc modo amplificat: praesertim ubi de electi populi redemptione agitur: et laudem eius promulgari iubet inter gentes, quia minime conveniat eam includi angustis Iudaeae finibus. Emergit tamen quaestio, quia locum hunc aliter citare videtur Paulus: dicit enim: Laetamini gentes cum populo eius (Rom. 15, 10). Et certe verbum Dpj quo utitur Moses, laetari etiam significat. Si recipimus Paulum ex Mose sumpsisse sententiam illam, idem spiritus qui per Mosen etiam per Paulum loquutus fuit, optimus erit verborum suorum interpres: nec male conveniet gentes laetari super felicitate populi Dei. Fieri tamen potest ut Paulus non ex certo aliquo loco, sed ex communi scripturae doctrina testimonium sumpserit. Dignitas autem populi eo commendatur quod Deus pretiosum aestimet eius sanguinem, et eius persequutores pro hostibus suis ducat. In fine versus verbum 1DD quidam vertunt Expiare: alii vero Propitium esse: quod secundum magis placuit, tametsi non repudio diversum sensum. Verbum 153 significat expiationem sacrificio fieri ad placandum Deum. Et probabile est Mosen ad legalem reconciliandi modum alludere: meo tamen iudicio, intelligit Deum in gratiam rediturum cum terra sua et populo suo. EX EODEM CAPITE. 44. Venit autem Moses, et recitavit omnia verba cantici istius in auribus populi, ipse et Iosue filius Nun: 45. Et finivit Moses recitare omnia verba ista ad universum Israelem. 46. Dixitque illis: Adiicite cor vestrum ad omnia verba quae ego testificor adversum vos hodie, ut praecipiatis ea filiis vestris, ut custodiant, et faciant omnia verba legis istius. 47. Non enim verbum hoc inane a vobis, sed est vita vestra, et per hoc verbum prolongabitis dies super terram ad quam possidendam vos transitis Iordanem. 48. Loquutusque est Iehova ad Mosen eo ipso die, dicendo: 49. Ascende in montem Abarim istum, montem Neboh, qui est in terra Moab, et qui est e regione Iericho, et vide terram Chanaan, quam ego do filiis