20:379 379 EPISTOLAE 4144-4146 380 operam omnino desiderent, non possum intempestive deserere susceptum officium. Mirum est quas indentidem difficultates ingerat Satan ut interturbet pia consilia. Sed perrumpit omnes obices bene obfirmatus animus. Interim ingratae morae taedium fallimus vestrae consuetudinis, cui me totum devovi, gratissima recordatione, et de ecclesia sollicito nunquam non occurrit tui memoria, quae vel in media historiarum veterum lectione nostris oculis observatur. 4) Incidi hisce diebus in tempora Romanorum tui nominis consulem. Hic ego intuebar morientem tuum Nehemiam et captam urbem sanctam, deinde conditiones pacis caudinae contemplabar. Perterruerunt pavidos animos haec tristia omina. Sed perterrefactum consolabantur alia deinde tempora aliorum tui nominis eiusdemque gentis consulum. Hic enim vidi Hircanum ducem fortissimum et sanctissimum subvertentem templum illud profanum quod impius Pontifex Manasses, ab ipso quondam Nehemia fugatus erexerat. Vidi postea alium quendam Hircanum sacerdotem summum instaurantem muros Hierosolymitanos. Vidi iisdem annis interemptum illum sceleratum et seditiosum Olodium qui omnia sacra polluerat quum sub veste matronali delitesceret. Hic ego quid cogitem, quid suspirem, quid a te petam, facile potes coniicere. Ne tamen prorsus his curis intabescamus, interdum sacris studiis profana, seriis ludicra miscemus. Certo amicorum hortatu, quum hic desides et otiosi feriaremur, coacti sumus recognoscere quandam civilium nostrorum studiorum farraginem cuius specimen quod in gratiam ingenuae iuventutis edidimus nunc ad te mitto.5) Exspectamus in horas reditum Claudii qui captivum Petrum consolatur. Quae hic praeterea gerantur, audies ex hoc tabellario. Tristiora sunt omnia quam ut a me perscribi possint. Audimus Antiochum per medium Argentoratum properare Ratisbonam. Quam metuo ne totum rursus conventum fallat et suis praestigiis imponat piis heroibus. Utinam vel icti sapiant Phryges. De negotiis nostri Gallasii ex ipso intelliges omnia. Quod ad nos attinet, obsecro, mi pater, dispice tenuem aliquam istic functionem quae hanc aetatem, ne otio elanguescat, aliquando exerceat et occupet. Quidquid de nobis statueris non poterit non esse gratissimum nec deero vocationi. Vale. Idibus Aprilis. Tuus tibi addictissimus B. Incidit nuper disputatio in coetu doctorum virorum de illo ad Corinthios dicto Pauli: Dei 4) sic. 5) Anno 1546 Balduinus suis Commentariis turis, qui eo ipso anno prodierunt, operam navaverat. (Biga I I)