9:378 XXII. [pag. 33J Plures spiritus immensae substantiae esse non possunt. Nos vero spiritualem naturam agnoscimus in ipsa Dei essentia : tu contra, dum imaginaris Christum numero alium esse spiritum a patre, immensa substantia eum palam spolias. XXIII. Omnis spiritus qui sub ascititiam, seu naturalem formam visibilem cadit, circumscriptibilis *) sit substantiae necesse est. Si de Christo loqueris, ut eum facias circumscriptibilem, quatenus carne indutus est, totus mundus, me tacente, furorem tuum detestetur.2) Nec vero coniecturis opus est; quia magis ac magis se praecipitat, ut sequitur. xxiV. Solus pater est spiritus, ἀγέννητος universitatis autor, immensaeque substantiae: filius vero spiritus est ex Deo ineffabiliter generatus, paternae voluntatis exsequutor, ac pro generationis modulo circumscriptibilis genitus. Ambo tamen sunt unius eiusdemque infinitae virtutis ac perfectionis. Pronunciat Iohannes Christum esse verum Deum, et vitam aeternam. Hic nebulo essentiam tantum concedit pro modulo generationis circumscriptibilem. Ubi ergo plenitudo deitatis? Ubi essentiae immensitas, quae clare elicitur ex [pag. 34] Christi verbis, quibus testatur se in sinu patris et in coelo fuisse, quo tempore in terris versatus est? Agedum, phrenetice, si ineffabilis est generatio, quod toties tibi effluxit, quomodo mensura eam includere non contentus ignominiose ad modulum restringis? xxV. Qui λόγον illum per quem facta sunt omnia, fuisse in virginis utero hypostatice inclusum, et per incarnationis mysterium verum hominem factum negat, is mendaces facit Domini testes veraces, quos propriis oculis eum vidisse, ac manibus contrectasse sacrae literae aperte testantur. Si qua tibi gutta esset sanae mentis, nobiscum facile conveniret: sed quia hypostasin perverse confundis cum essentia, et Christi deitatem localiter 1) et tamen om. Bez. et Amst. 1) limite et fini. 2) Sic! Gallus: aura en detestation.