20:378 histrioni quem accusas, quod temporibus dubiis temere prodiit in proscenium. Sed quum omnino statueris ridere omnes eius ineptias, malo confitentem reum habeas quam ridiculum vanitatis patronum. Quanquam nondum nosti totam fabulam illius actionis nostrae xa\ naCcqaiac. Verum ignosce incon8ultae huius aetatis audaciae, sive potius temeritati. Sed ne quam inuras notam ambitiosae vanitatis. Interim maximas tibi habeo gratias tuae castigationis ergo. Agnosco pii parentis curas et sollicitos affectus. Neque vero nos ignari sumus quam res sit solliciti plena timoris amor. 3) Quanquam et publica causa facit ut de te simus anxii, quum insidias veneficiorum, quae istic grassantur,4) audimus. Nosti Homericum illud de Antilocho mQI yac> ote ftot/uew laev ^xi jratfot. Rursus vale, et precibus tuum Franciscum Domino commenda ut aliquando liber evolare possit.5) Tuus Rochius. 4144. BALDUINUS CALVINO. Ex Lutetia varia sua et aliorum negotia attingit. (Ex anthentico exemplari Cod. Genev. 117, fol. 85, coll. c. Cod 119, fol. 19.) A Monseigneur Monsieur Despeville a Milan. Puderet me vehementer meae morae, mi pater, nisi et nostram cessationem tueretur iusta excusatio et pudorem discuteret recta conscientia. Diu me suspensum tenuerunt Argentoratenses et nunc tandem ab iis vix quidquam certi accepi praeter tristissimum nuncium mortui nostri Henrici *) et lugentis viduae cum orphanis liberis. Iam vero quominus statim properem ad vos, obstant fratris mei JBurgundi2) atque Gallasii nostri negotia,8) quae quum iam fere confecta sint et praesentem nostram 3) Ovid. Heroici. I. 12. 4) Haec ad famosam causam seminatae pestis respicere videntur quae vere a. 1545 Genevae agebatur. (Boget ll. 151 et N. 627.) 5) Si quid coniicere licet ad m. Martium aut Aprilem a. 1545 referenda videtur et Lutetiae scripta. 4144.1) N. 663. 2) Crispine qui tunc adhuc in Gallia sedebat 3) quae a. 1546 Balduinus Parisiis curabat. (BigalbS.)