9:377 377 VALENTINI GENTILIS. 378 nitus esset a patre. Filius tamen esse non potuit, nisi Deus esset. xVii. Aut λόγος ille est spiritus ab uno Deo in immensa aeternitatis latitudine immediate genitus, aut substantiva res non est Si intelligas spiritum essentiatum, probatio exigitur: nec ante fidem tuis ambagibus facies, donec ex hac latebra egressus fueris. xViii. Nisi esset substantialis inter Deum λόγον et invisibilem patrem distinctio, non poterat λόγος in virginis utero concipi, quin simul pater incarnaretur. Tu vero imperitia laberis, qui hypostasin non intelligis vel substantiam vel subsistentiam esse: atque ita Christum, quatenus Deus est, induisse carnem et tamen 1) non nisi in sua hypostasi. XIX. [pag. 32] Non est substantialis distinctio, quae λόγου hypostasin a Dei hypostasi non distinguit. Ego vero libenter assentior. Sed non animadvertis longe aliud esse hypostasin quam οὐσίαν, ideoque hypostatice Christum a patre distingui, qui unius est cum ipso essentiae. XX. Genitus a genitore substantiali numero differt, non potestate, sententia, aut diversitate naturae. Hic se prodit diabolica impietas, quod filium essentialiter alium a patre fuisse blaterat. Quid enim aliud est, numero essentiali differre (quod per substantiam intelligit) quam essentia duos esse patrem et filium? XXI. Unus Deus, et λόγος eius, duae sunt eiusdem naturae substantiae intelligentes : id est, duo aeterni spiritus consubstantiales, congruo ordine, gradu et proprietate distincti. Si quis ad tam tetras blasphemias non horreat, plus quam stupidus est. Fatetur filium aeternum et consubstantialem patri: nempe quod Servetus de hominis anima ac ipso diabolo scripsit. Quis enim est ei congruus ordo, nisi filium essentiatum esse, ut precario sit Deus? Praeclara scilicet eius aeternitas!