|
49:377
377
CAPUT
V.
378
amorem
hunc
declarat,
placide
et
amabiliter
eum
docendo,
dum
eius
peccatis
offensus
durioribus
verbis
eum
castigat,
vel
etiam
ferula,
irati
personam
induit.
Quoniam
igitur
latet
amor
quum
exseritur
disciplinae
severitas,
merito
Paulus
cum
spiritu
lenitatis
coniungit
caritatem.
Sunt
qui
virgam
pro
excommunicatione
hic
accipiunt:
ego
autem,
tametsi
illis
concedo
excommunicationem
esse
partem
huius
severitatis
quam
Paulus
Corinthiis
denuntiat
:
tamen
hanc
latius
extendo,
nempe
ut
duriores
omnes
reprehensiones
comprehendat.
Hic
observa
quis
ordo
bono
pastoris
tenendus
sit:
sponte
enim
ad
lenitatem
propensus
esse
debet,
ut
alliciat
potius
ad
Christum
quam
vi
trahat.
Hanc
lenitatem,
quoad
in
se
est,
retinere
debet,
nec
unquam
ad
amarulentiam
nisi
coactus
descendere.
Caeterum
ubi
opus
est,
virgae
parcere
non
debet:
nam
sicut
dociles
ac
voluntarii
placide
tractandi
sunt,
ita
in
praefractis
et
contumacibus
necessarium
usum
habet
asperitas.
Et
videmus
ut
verbum
Dei
non
simplicem
contineat
doctrinam,
sed
amaris
etiam
reprehensionibus
adspersum
sit,
ut
/erulam
pastoribus
suppeditet.
Fit
enim
saepe
populi
contumacia,
ut
qui
natura
mitissimi
sunt
pastores,
quasi
alienam
personam,
rigide
et
duriter
agendo,
induere
cogantur.
CAPUT
V.
1.
Omnino
auditur
in
vobis
scortatio,
et
talis
scortatio,
quae
ne
inter
gentes
quidem
nominatur,
ut
quis
uxorem
patris
habeat.
2.
Et
vos
inflati
estis,
ac
non
magis
luxistis,
ut
e
medio
vestri
removeretur
qui
facinus
hoc
admisit
3.
Ego
quidem
certe
tanquam
absens
corpore,
praesens
autem
spiritu,
iam
iudicavi
tanquam
praesens,
qui
hoc
ita
designavit,
4.
in
nomine
Domini
nostri
Iesu
Christi,
congregatis
vobis
et
spiritu
meo,
cum
potentia
Domini
nostri
Iesu
Christi,
eiusmodi,
inquam,
hominem,
5.
tradere
Satanae
in
exitium
carnis,
ut
spiritus
salvus
fiat
in
die
Domini
Iesu.
1.
Omnino
auditur,
ete.
Quoniam
illae
(sicuti
dictum
est)
contentiones
ex
arrogantia
et
nimia
confidentia
oriebantur,
opportune
transit
ad
commemorandos
eorum
morbos,
quorum
agnitione
humiliari
ipsos
decebat.
Primo
admonet
quantum
flagitium
sit,
quod
patiantur
unum
e
grege
suo
abuti
noverca
sua
ad
libidinem.
Incertum
est
autem
eamne
a
patre
suo
abduxerit
tanquam
scortum,
an
coniugii
praetextu
ipsam
tenuerit.
Verum
id
ad
rem
non
magnopere
pertinet
:
nam
ut
illa
fuisset
nefaria
et
exsecranda
scortatio:
ita
hoc
incestum
fuisset
coniugium
et
alienum
ab
honestate
decoroque
naturae.
Iam
ne
dubiis
suspicionibus
gravare
eos
videatur,
dicit
se
rem
notam
et
vul-
Calvini
opera.
Vol.
XLIX.
|