20:377 377 SUPPLEMENTUM. 378 Adrianus etiam hinc eiectus est, sed ob sua elementa potius quam ob religionem. Aeternum tuum mancipium Petrus Tossanus. 4143. BALDUINUS CALVINO. Gravi morbo matris et ut videtur supremo impeditus desiderium Genevae denuo invisendae explere pro tempore nequit*) (Edita a Calvino ad calcem Respons, ad Balduini convicia p. 49.) S. Miraris, mi pater, mutos nos esse, et tamen auritos, quia physici aliter doceant. At quum iidem tradant, mutos fieri quos lupi videre priores, cur miraris nos inter agmina xaxoXvxwv obmutescere, aut inter tot auritos Corycaeos 2) aures quoque arrigere? Suaviter superioribus literis riseras ignavos sessores: sed si videres quibus hic modis iactemur, nequaquam rideres delitias nostrarum sessionum. Cur igitur, inquies, istic cessas ac desides? Equidem, mi pater, iam compedes omnes semel abruperant, ac tantum non equum alacris conscendere parabam : et ecce tristes literae de gravissimo morbo matris animam agentis cogunt alio flectere lora. Quid facerem infelix? Diceres simul omnes coniurasse difficultates, ut me praepediat^, et tantum non discerpant medium distrahendo. Iam dudum totus ardeo incredibili desiderio vestrae consuetudinis. Ubi post longam luctam videor me utcunque expediise, en novae piae matris compedes: quam nunc deserere, quum me vocat ad extremum vale dicendum, omnino non possum, ut contemnam damna rei familiaris. Sed quominus omnino desperem eustentor obfirmato animo: qui quum erigatur bona semper spe nullis difficultatibus frangi potest. Paraveram, mi pater, apologiam audaculo illi 4143.1) Balduini epistoiae plurimae sine die et consule ventunt et difficillime suis locis ascribuntur. Ex coniectura tamen fortasse non specie decepti supra sedecim diversis annis adscripsimus, hanc vero et eas quae sequuntur olim nobis ipsis diffidentes pro tempore seposuimus. Calvini editio nullam affert utilitatem in hac disquisitione, quia quas praebet epistolas eas nulla temporum ratione habita exhibet Sequuntur enim ibi hoc ordine: 1672 . 1648. 1002 709. 963. 987 . 2116. 2438. 738. . lam Ubi h. I. eas tradimus quarum seriem in impresso linea interposita significavimus. 2) Eadem voce utitur in epistola Lugduno data N. 987.