9:376 tuae linguae flatu totum sanctorum chorum evertere. Sed vide ne putida tua arrogantia turris sit Babel. XIII. Unus Deus qui est spiritus ἁγέννητος καὶ ἀυτόθεος absque ulla sui diminutione ante saecula λόγον spiritum ineffabiliter genuit: non autem sophisticam cogitationem, proprietatem, aut inanem relationem. Modo facessant calumniae, nihil in priore membro dicis, nisi ex nostris et patrum libris sumptum. Quo intolerabilior est tua improbitas, dum [pag. 30] nostram doctrinam continuo post deformas tuis figmentis. XIV. Quicunque illum unum Deum sine origine ex propria substantia nihil imminuta filium genuisse negant, tanquam manifeste iudaizantes ac mahometizantes, a christianis mysteriis arcendi sunt. Videtur sibi valde callidus, qui pulchri coloris obtentu, falsa invidia nos gravat. Nos vero ingenue idem praedicamus, modo ne perperam restringens ad patrem unius Dei nomen, filium a deitate arceas et excludas. XV. Dominus noster Iesus Christus est verus, proprius et naturalis filius unius altissimi ac viventis Dei, nec alium habet patrem quam solum Deum, a quo omnia. Exposui quo sensu scriptura, dum patrem Christo comparat, eum praedicet unicum Deum : nempe quia legatione pro ipso Christus fungitur, l) eiusque virtute et mandato mundum gubernat. Sed haec in persona et statu mediatoris submissio nihil detrahit ex immensa deitatis eius gloria. Ita dicitur pater filio dedisse ut habeat vitam in se ipso, in quo tamen vita erat ab ultima aeternitate. Denique scripturae tritum est, in patre, tanquam in speculo, nobis proponere summam deitatis gloriam: non ut quidquam filio [pag. 31] auferat, sed quia Christus ipse inferior factus est patre, ut ad patrem nos ducendo, ad se ipsum quoque nos duceret. Unde Augustinus non minus scite quam vere eum nominat viam qua itur, et scopum vel metam quo tenditur. XVI. Christus non ideo Dei filius est, quia Deus-, sed contra, ideo est Deus, quia Dei filius. Non sufficeret Christum esse Deum, nisi et ge- 1) Christ est lieutenant en son nom.