55:376 primere nostrae cum Deo unitatis: ac si diceret? nos in Deo esse per Christum. Hic est verus Deus. Tametsi hunc locum eludere Ariani conati sunt, et illis hodie subscribunt quidam: hic tamen insigne habemus divinitatis Christi elogium. Ariani transferunt hoc ad patrem: quasi apostolus eum rursus praedicet esse verum Deum. Atqui nimis frigida esset repetitio. Bis iam testatus erat verum esse Deum, qui nobis in Christo innotuit: quorsum mox subiiceret, hic est verus Deus? In Christum vero apposite competit. Postquam enim Christum docuit esse ducem, cuius manu ad Deum dirigimur: nunc amplificandi causa Christum esse Deum illum affirmat, ne procul quaerendum putemus. Idque confirmat epithetum vitae aeternae. De uno certe ac eodem utrumque praedicat, quod verus sit Deus, ac vita aeterna. Omitto quod relativum o3xoc ad proximam personam restringi solet. Hoc dico, Christum proprie vitam aeternam vocari: et hunc loquendi morem Iohanni esse perpetuum, negari non potest. Summa est, ubi Christum habemus, nos vero et aeterno Deo frui, quia non alibi quaerendus sit: deinde nos ita vitae aeternae fieri participes, quia in patre abscondita nobis in Christo offertur. Vitae quidem origo est pater: sed fons, ex quo haurire licet, Christus est. 21. Custodite vos ab idolis. Tametsi distincta est sententia, est tamen velut appendix superioris doctrinae. Nam vivifica lux evangelii non tenebras modo, sed nebulas quoque omnes discutere et fugare ex piorum mentibus debet. Nec idololatriam modo damnat apostolus, sed praecipit ut a simulacris ipsis caveant. Quo significat non posse integrum ac sincerum Dei cultum retineri, simulac simulacra appetere homines incipiunt. Sic enim nobis ingenita est superstitio, ut minima quaeque occasio nos contagione sua inficiat Non tam facile ardebit lignum aridum carbone subiecto, quam cito idololatria hominum mentes corripit et occupat, dum illis materia obiicitur. Quis autem simulacra non videt scintillas esse? Quid scintillas dico? Imo potius faces quae ad totius mundi incendium sufficiant. Quamquam apostolus non de statuis modo loquitur: sed aras etiam et quaevis superstitionum instrumenta comprehendit. Ridiculi porro sunt papistae qui hoc ad statuas Iovis et Mercurii et similium detorquent: quasi vero non generaliter doceat apostolus, pietatis esse corruptelam, ubi corporea Deo figura affingitur, vel ubi eriguntur ad cultum statuae et picturae. Meminerimus ergo in spirituali Dei cultu ita sollicite manendum esse, ut quidquid nos ad crassas et carnales superstitiones flectere potest, procul a nobis arceamus.