52:376 ullis difficultatibus vel cedere, vel terreri : sed potius ad resistendum animos colligere. Sub extremis diebus comprehendit universum christianae ecclesiae statum. Neque vero aetatem suam cum nostra comparat, sed potius qualis futura sit regni Christi conditio, docet. Multi enim imaginabantur beatam nescio quam pacem, et immunem omni molestia. Breviter, intelligit non ita bene etiam sub evangelio res fore compositas, ut profligatis omnibus vitiis floreant omne genus virtutes. Quare pastores ecclesiae christianae non minus habituros negotii cum improbis et sceleratis hominibus, quam olim habuerint prophetae et pii sacerdotes. Unde sequitur, non esse otiandi tempus. 2. Erunt homines. Notandum in quo asperitatem vel duritiem temporum constituat: non in bello scilicet, nec fame, nec morbis, nec aliis calamitatibus vel incommodis, quae corpori accidunt: sed in malis et pravis hominum moribus. Et sane piis hominibus Deumque vere timentibus nihil acerbius est quam cernere tales morum corruptelas. Sicuti enim nihil illis prius est Dei gloria: ita eius contumelia vel contemptu ipsos maxime cruciari par est. Secundo, notandum de quibus loquatur. Neque enim externos hostes, qui ex professo Christi nomen oppugnant, sed domesticos perstringit, qui censeri volunt inter ecclesiae membra. Nam eousque suam ecclesia^ exercere vult Deus, ut intus tales pestes in sinu suo gerat, etiamsi eas fovere horreat. Ergo si hodie nobis plerique sunt permisti quos merito exsecramur: discamus patienter gemere sub isto onere, quando hanc christianae ecclesiae sortem audimus. Porro mirum est posse eos, quorum tot ac tanta probra commemorat Paulus, pietatis speciem retinere eiusdem testimonio. Sed quotidiana experientia facit ne sit hoc tam mirum. Nam incredibilis est hypocritarum protervia et improbitas: ut etiam in crassissimis vitiis excusantis sint plusquam impudentes: postquam semel Dei nomen falso obtendere didicerunt. Quot probris olim scatebat Pharisaeorum vita? Et tamen, quasi essent puri ab omni nota, eximiae sanctitatis opinione pollebant. Hodie quoque quum tanta sit spurcities in clero papali, quae vel suo foetore totum mundum inficit : non desinunt tamen cum sua nequitia titulos iuraque omnia sanctorum fastuose sibi arrogare. Quod ergo dicit Paulus hypocritas, etiam dum laborant crassissimis vitiis, sub pietatis larva nihilominus fallere, non debet videri insolens quando exempla sunt ante oculos. Et sane dignus est mundus cui ita scelesti nebulones illudant: quando veram sanctitatem vel contemnit, vel ferre non potest. Deinde eiusmodi vitia enumerat Paulus, quae non protinus apparent: imo quae fictam sanctitatem ut plurimum comitantur. Quis enim hypocrita non superbus? non amans sui? non aliorum contemptor?