|
32:376
8.
(Iehova
rependet.)
Ambigua
verbi
-)j;j
significatio
sententiam
quoque
hanc
dubiam
facit.
Significat
interdum
rependere,
adeoque
generaliter
conferre:
quia
saepe
ad
gratuita
beneficia
confertur.
Sed
quae
sequuntur
in
contextu
verba,
videntur
diversum
sensum
exigere.
Nam
quum
addatur
ratio,
Iehova
misericordia
tua
in
sacculum,
opera
manuum
tuarum
non
deseres:
melius
convenit,
Iehova
perficiet
pro
me,
hoc
est,
perget
ostendere
sibi
curae
esse
salutem
meam,
et
quod
coepit
perducet
ad
ultimum
usque
actum.
Ergo
quemadmodum
liberatus
fuerat
Dei
misericordia,
statuit
hoc
fore
perpetuum:
quia
Deus
naturam
non
mutat,
nec
bonitatem,
qua
praeditus
est,
potest
exuere.
Et
certe,
ut
nos
bona
spes
in
periculis
sustineat,
oculos
in
Dei
bonitatem
defigere
necesse
est,
in
qua
fundata
est
salus
nostra.
Iam
quum
Deus,
qui
nullo
iure
nobis
obstrictus
est,
ultro
promittat
nos
sibi
curae
futuros,
optime
colligit
David,
salutem
suam
non
fore
caducam
nec
temporalem,
quia
aeterna
est
Dei
bonitas.
Et
hanc
sententiam
confirmat
aliis
verbis,
Fieri
non
posse
ut
Deus
lassitudine,
vel
taedio
(ut
mortales
solent)
opus
imperfectum
abiiciat.
Nam
eodem
sensu
hoc
pronuntiat
David,
quo
docet
Paulus
dona
et
vocationem
Dei
carere
poenitentia.
Nam
quum
homines
vel
inconstantia
alio
rapti,
quod
stulte
aggressi
sunt,
leviter
relinquant:
vel
infirmitate
cogantur
omittere
quod
supra
vires
tentarunt:
nihil
tale
in
Deum
competit,
ideoque
timendum
non
est
ne
spem
nostram
in
medio
cursu
frustretur.
Sola
enim
malitia
et
ingratitudo
nostra
infatigabilem
et
perpetuum
gratiae
eius
tenorem
abrumpit.
Ergo
quod
firma
fide
amplexi
erimus,
nunquam
auferret
Deus,
vel
nobis
effluere
sinet.
Nec
vero
David
pronuntiat
Deum
perficere
suorum
salutem,
ut
ipse
torpori
indulgeat
:
sed
potius
ut
fidem
suam
confirmet,
seque
ad
precandum
acuat.
Unde
enim
piis
sollicitudo
et
metus,
nisi
quia
suae
fragilitatis
conscii
ab
uno
Deo
pendent?
Interim
solida
certitudine
recumbunt
in
eius
gratiam:
quia
non
dubitant
quin
perficere
velit
usque
in
diem
Christi
quod
coepit
:
sicut
idem
Paulus
admonet
Philippensium
capite
1,
6.
Hic
autem
est
doctrinae
usus,
ut
quoties
labimur
vel
fluctuamus,
veniat
nobis
in
mentem:
Atqui
operatus
est
in
me
Deus
initium
salutis,
ergo
usque
in
finem
prosequetur.
Hinc
mox
confugiamus
ad
preces,
ne
ignavia
nostra
continuo
gratiae
Dei
rivo,
cuius
fons
est
inexhaustus,
aditum
claudat.
|