9:375 375 EXPOSITIO IMPIETATIS 376 Ubi probaveris essentiatum esse filium, de [pag. 28] solo patre extorquebis !) quidquid voles. Interea si numen patris superius est, mentitus est apostolus, filium ei aequalem asserens. IX. Qui unum Deum in tres proprietates seu personas distinguit, vel sibi praestigias facit, vel necessario unius Dei substantiam dividit atque discerpit. Cuius, obsecro, pudoris est, obscuram paedagogum verbulo uno iudicium ferre de cunctis ecclesiae scriptoribus? Probet ergo, vel neminem sanum movebit eius temeritas. X. Deus habuit vim generandi ac propagandi, quia voluit: ideoque et λόγον ante saecula genuit, et spiritum propagavit.2) Hac sententia minime labefactatur nostra fides, quando ingenue tradimus καθ' ὑπεροχὴν 3) Dei nomen patri proprie ascribi. XI. Aeterna λόγον substantia principium et originem habet a Deo, quatenus genita ac distincta sit, non quatenus sit. Non enim est ex nihilo creata, aut de aliqua non exstante materia facta, sed de immensa substantia illius summi Dei genita. Si diceres filii originem esse a patre, quatenus est genitus, nihil esset controversiae. Essentiam vero genitam probes, si quem velis tuo commento [pag. 29] acquiescere. Interea notemus Christi essentiam, quatenus est, carere origine. Quod si in filio est aeterna patris essentia, evinco personam esse communicabilem. Quod addit de immensa substantia Dei summi esse genitam, non aliter stabit, quam si concedat aut immensitatem essentiae residere in Christo, aut aliquam eius portionem. Si communis est filio essentiae immensitas, sequetur esse interminatum. Quid ergo fiet primae prothesi? Atqui substantiam Dei facere partibilem, detestabile sacrilegium est. XII. Qui Filium αὐτόθεον esse contendit, is vel duo asserat principia, vel turrim Babel aedificet necesse est. Tibi vero non adeo facile erit solo virulentae 1) mais que tu ayes prouve que le Fils a receu son essence du Pere, tu arracheras ce que tu voudras. 2) a produit. 3) par prerogative.