20:375 375 EPISTOLAE 4141.4144 376 dicuntur esse vitae non satis honestae nec christianae, quorum vita et mores maiorem consert in illos offensionem quam hominum benevolentiam. Itaque bene facies si eos admonueris, ut delectum aliquem habeant, vitam eorum probent priusquam recipiantur. Sunt enim simplices, quibus aliorum improbitas vel fraudi vel infamiae esse potest. Sed quia hic sum eorum vicinus et amicus, exquiram diligentius de tota ipsorum ratione ac consuetudine, teque certiorem faciam. De concilio fama est constans, et hominum huiusmodi sermones ut omnes prope desiderare et flagitare videantur. Cupio valde scire quid tu sentias. Venerunt quidam a vobis qui dixerunt vos iam parari et armari ad illam arcem pontificiam oppugnandam. Est id quidem jaAiirov, sed tamen non aiiayrjftov, et ad victoriam caeterarum rerum avayxaiov. Spiritus Domini aderit, cuius sapientiae ac potentiae ne gigantes quidem huius mundi #>- fiaxovnec poterunt resistere. Is nos omnes gubernet. Vale, mi Calvine. Carpen. vj. Ianua. 4) Tuus Clau. Baduellus. 4142. TOSSANUS CALVINO. Queritur de Lutheranorum contra se ipsum machinationibus et exspectat ut propediem vel eiiciatur vel sponte abeat. (Ex autographo Cod. Genev. 110, fol. 169.) Clarissimo viro Ioanni Calvino ecclesiae Genevensis pastori vigilantissimo fratri suo plurimum observando. Genevae. S. Quanquam adversa valetudine variisque negotiorum undis a scribendo impediar, Calvine frater in Domino colendissime, nolui tamen bunc tui affinem, mihi in Christo coniunctissimum fratrem, sine meis literis ad te redire. Ues nostrae nunquam peiore in loco fuere quam sunt. Bucerus, Brentius, 4) Annum iam certo constituimus 1545, quae etiam Iulii Gaufree sententia est I. I. p. 394 qui vir doctissimus humanissime varias de Baduello notitias nobiscum communicavit. lam et alteram Badnelli epistolam eodem die scriptam huc referre oportet quam nos olim falso ad annum 1541 retulimus (N. 270).