9:374 essentiatio communis sit filio et spiritui, sit autem essentiatio persona, ergo filii et spiritus personae erunt communicabiles. IV. Unus, in natura divina non ad singularitatem substantiae, sed tantum ad originem sive αὐτουσίαν refertur. Inai garritu se in crassam repugnantiam implicat. Quid enim aliud est αὐτουσία quam essentiae singularitas, ubicunque reperiatur? V. Unus Deus naturalem generationem et propagationem admittit: unicus autem omnino sterilis est, ac solitarius. Atqui, unicum Deum non fingunt, qui in eius essentia fatentur patrem, et filium, et spiritum. Tibi [Pag- 27] autem naturalis generatio novi et secundi Dei, sicut et propagatio tertii deificatio 1) est. Vi. Pater non est hypostasis, sive persona, in uno Deo: sed teste apostolo, est unus ille Deus, a quo omnia. Si Pater non est hypoibtasis, quomodo filius character erit hypostaseos eius? nam separatam2) ab ipso esse oportet hypostasin cuius est character. Ac inscite huc torquetur apostoli dictum, unum esse Deum a quo omnia: 3) quia elogium hoc nihil aliud est quam personae eius proprietas. Nec vero nos negamus, dum confertur filius cum patre, suum cuique titulum attribui. Adde quod Christus illic non pro aeterna sua deitate commendatur, sed tantum locatur in gradu dominii, quod a patre acceptum ultimo die reddet. Vii. Solus pater est unus Deus. id ebt, sine ullo principio aut origine inventus. Quia ludis in vocibus Originis et Principii, falso et perperam infers unum e&be patrem Deum, quia origine careat. Christi enim origo non nisi personae aptatur. Viii. Solus pater est αὐτόθεος, id est, a nullo superiore numine essentiatus, sed a se ipso Deus. 1) creation de Dieu. 2) distinctam. Beza et Amst. 3) Verba apostoli om. Gallus.