|
47:374
Quum
ergo
instar
maris
tumultuosi
nobis
sit
mundus,
non
alibi
quam
in
Christo
reperietur
vera
pax.
Iam
eius
fruendae
modus,
quem
hic
definit,
notandus
est.
Dicit
pacem
habituros,
si
in
hac
doctrina
profecerint.
Volumus
ergo
in
mediis
afflictionibus
tranquillas
habere
et
solutas
mentes?
attenti
simus
ad
hanc
Christi
concionem,
quae
nobis
pacem
in
ipso
conferet.
Confidite.
Sicuti
variis
afflictionibus
torporem
nostrum
corrigi
decet,
ac
nos
expergefieri
ad
quaerendum
malorum
remedium,
ita
non
vult
Dominus
nos
animis
frangi,
sed
potius
alacriter
pugnare:
quod
fieri
non
potest,
nisi
de
successu
certi
simus.
Nam
si
dubio
eventu
pugnandum
sit,
totum
studium
nostrum
mox
concidet.
Ergo
Christus
ad
certamen
nos
vocans,
certa
victoriae
fiducia
instruit,
quamvis
adhuc
nobis
sudandum
sit.
Porro,
quia
semper
in
nobis
multa
est
trepidandi
materia,
hac
ratione
fidendum
esse
docet,
quia
ipse
non
sibi
privatim,
sed
nostra
causa
mundi
fuerit
victor.
Ita
fiet,
ut
in
nobis
fere
oppressi
magnificae
illius
gloriae
intuitu,
ad
quam
caput
nostrum
emersit,
tuto
possimus
quidquid
malorum
nobis
incumbit
despicere.
Proinde
si
Christiani
esse
cupimus,
minime
nobis
a
cruce
quaerenda
est
immunitas,
sed
hoc
uno
contenti
simus,
quod
sub
Christi
auspiciis
militantes
etiam
in
ipso
conflictu
sumus
tamen
extra
periculum.
Mundi
nomine
complectitur
hic
Christus
quidquid
adversum
est
piorum
saluti,
praesertim
vero
corruptelas
omnes,
quibus
ad
struendas
nobis
insidias
abutitur
Satan.
CAPUT
XVII.
1.
Haec
loquutus
est
Iesus,
ac
sustulit
oculos
suos
in
coelum
et
dixit:
Pater,
venit
hora,
glorifica
filium
tuum,
ut
et
filius
tuus
glorificet
te,
2.
Quemadmodum
dedisti
illi
potestatem
omnis
carnis,
ut
omnihus,
quos
dedisti
ei,
det
vitam
aeternam.
3.
Haec
autem
est
aeterna
vita,
ut
cognoscant
te
solum
verum
Deum,
et
quem
misisti
Iesum
Christum.
4.
Ego
te
glorificavi
super
terram,
opus
consummavi,
quod
dederas
mihi
ut
facerem.
5.
Et
nunc
glorifica
me,
tu
pater\
apud
te
ipsum
gloria,
quam
habui
apud
te
priusquam
mundus
esset.
I.
Haec
loquutus
est
Iesus.
Postquam
de
tolerantia
crucis
concionatus
est
Dominus
ad
discipulos,
consolationes
proposuit
quibus
innixi
persisterent.
Promisso
spiritus
adventu
illos
in
spem
meliorem
invexit
ac
de
regni
sui
gloria
et
splendore
disseruit.
Iam
convertit
se
ad
preces,
idque
merito:
friget
enim
doctrina,
nisi
divinitus
efficax
reddatur.
Proinde
exemplum
doctoribus
proponit,
ne
tantum
spargendo
verbo
impendant
operam,
sed
precibus
quo-
24*
|