20:374 Ego a Carpentorat. civibus honesta satis conditione sum ascitus, ut gymnasium quod in hac civitate est satis celebre instituam, bonasque literas doceam.1) Causam autem cur reliquerim Nemausum patriam meam intelliges ex ea epistola quam ad Iacobum Sadoletum scripsi2) in qua si illum aliter tractavi quam tu in quodam tuo ad illo 3) libro peto abs te ut mihi ignoscas meque %<$ xaiQ dov- Xsvew existimes. Quanquam hic cum eo et in hae ratione literarum ita versamur, ut memores simus christianae vocationis et quoad nobis licet Christo praestemus eam confessionem quam ei debemus. Nam et diebus festis proverbia Salomonis explicamus, nostrosque discipulos, quorum maximum habemus numerum, in timore Domini veraque pietate informamus, ad quam lectionem multi etiam cives accedunt: et in reliqua doctrina nullum damus argumentum quod non habeat sententiam aliquam gravem et sanctam institutionem. Quo in genere docendi video progressus fieri non doctrinae solum elegantis, verum etiam pietatis, magnumque studium sapientiae divinae et religionis in multis esse excitatum. Atque hoc quidem nobis faciendum est diligentius quod nulla est in Provincia ac Gallia Narbonensi civitas quae maiore aut barbarie aut superstitione fuerit occupata: quae nunc mihi videtur ad cultum aliquem quum humanitatis tum etiam pietatis revocari. Habemus hic nobiscum homines bonos et gloriae Christi studiosos, in quibus est quaestor pontificis, vir quum summa autoritate tum singulari in Christum voluntate et admirabili vitae sanctitate. Eius studio et benevolentia evangelium maxima in his locis suscepit incrementa. Quare velim ut quum ad nos scribes, quod quidem facies quum certos habebis homines, ad eum quoque literas des quibus eius studium et fidem tibi gratam esse ostendas eumque ad constantiam cohorteris. Nos dabimus omnem operam ne nostro officio et tantae opportunitati quam Dominus nobis obtulit defuisse videamur. Tu Dominum rogabis ut vires mei et ingenioli et corpusculi adiuvet, quo tantum munus sustinere possimus. Spero nos eius virtute omnem molestiam laboremque superaturos. Scribe etiam ad istos bonos viros vicinos nostros, eosque admone ut sint et modesti et prudentes. Audio enim illos minus esse cautos in recipiendis iis hominibus qui ad eos confugiunt: in quibus multi 4141.1) Baduellus pertaesus litium cum Bigotio in collegio Nemausensi (1543 seq ) aestate 1542 officia sua Cardinali Sadoleto obtulit, Carpentoractensium episcopo, qui cum urbis consulibus rectorem collegii sui quaerebat Stipendium ei datum est 300 librarum. (Jul Gaufres in Bullet. XXIII. p. 391.j Appulit ibi m. Sept 2) De officio et munere eorum qui erudiendam iuventutem suscipiunt. Lugd. Gryph. 1544. 26. Aug. 3) sic. 24*