20:373 373 SUPPLEMENTUM. 374 4140. STURMIUS CALVINO. Continet veteris amicitiae inconcussam fidem et declarationem. (Ex autographo Cod. Goth. 405, fol. 1.) Ecclesiae Genevensis pastori et patri D. Ioanni Calvino amico observando. S. P. Credo me fore fictxQOfiiov, quia iuveniles in me sunt adhuc et cogitationes et sententiae, quod genus cum laetitia semper coniunctum est. Vetus iam nostra est benevolentia: multae in te sunt causae non solum amoris verum etiam observantiae. Taceo de doctrina ne adulari videar: de tua fide, constantia, autoritate et fortitudine in religione, et quum haec summa sint et fere consecrationem mereantur, tamen, ut olim Romani cineribus et ossibus parentum, ita ego delector epistola tua et ipso genere defensionis, quod partem culpae in te recipis quae mea est tota et solius. Faciamus igitur, ut nominum, ita nostrae benevolentiae novas tabulas, quas ego a te accipiam, ut si quid committam in te negligentia aut perfidia, stare velim tuo iudicio et poenam abs te aestimari. Fortassis ludere me putas : loquor serio, etiamsi verbis loquar alienis. Scio qui sis et memini nostrae amicitiae, ut ex tui memoria et voluptatem capiam et consiliorum meorum confirmationem. Vale. Argentorati 25. Novembris.*) Ioan. Stur. 4141. BADUELLUS CALVINO. Carpentoractensi gymnasio praefectus ibi non sine fructu docet et iam evangelii semina in urbe caeteroquin superstitiosa germinare videntwr. (Ex autographo Cod. Gteney. 115, fol. 6.) Doctissimo ut optimo viro D. Ioan. Calvino amico suo. 4140.1) SchmiaHus hanc ad a. 1546 refert, nescimus qua de causa. Constat Sturmium et m. Octobri et iterum Decembri in Gallia fuisse. Si quid videmus scripta est a. 1543, nam quod dicit de novis tabulis, ad id Calvinus respondet N. 564 se novas tabulas illas recipere et vicissim consignare. Yide quae ibi annotavimus.