20:372 elementis.2) Dominus Iesus tibi semper adsit et gratiam augeat, ut in eius obeundis muneribus fidelissime pergas et constantissima Yale. 17. Cal. Apr. 1542. Tuus Oorderius.3) 4139. CALVINUS VIRETO. Genevenses ministri eum ad se revocant ut in constituenda sua ecclesia eius consilio uti possint (Ex autographo Cod. Genev. 106, fol. 77. . Alia exemplaria exstant in Cod. l l l , fol. 59 Turretini, lll, fol. 27. Ionvillaei, porro in Cod Bern. Epp, VII. p. 427 et in Simleri Vol. 51 ) Fratri nostro carissimo Petro Vireto ecclesiae Lausannensis fideli ministro. Gratia et pax Domini tibi, amicissime frater. Quid sit a nobis de tuo reditu constitutum tametsi ex literis ad collegium vestrum scriptis intelliges, pauca haec tamen adiungere ad te privatim visum est, quibus te rogaremus ut quam poteris celerrime evadendi tibi occasionem coniicias. Quod citra fratrum offensionem ut fieret, dedimus operam. Postquam huc te receperis, quid et in commune ecclesiae Domini et illi etiam abortivae expediat, melius coram prospiciemus. Tantum curabis ne veniendi occasionem quae se prima dabit praetermittas. Genevae.l) Fratres amantissimi tui. 2) Catechismum novum gallicum eo tempore a Calvino editum fuisse vero satis simile est etsi non omnino certum. Cf. Prolegg. T. VI. p. ix. De Institutione aliter loquutus esset Corderius quae iam a. 1539 in forma maxima prodierat. Nostram coniecturam confirmare videtur quod affert V. Clar.Alb. Btlliet in praef. Catechismi nuper ab ipso editi p. 35. 3) De ipso Cordeno qui ab a. 1539 Neocomi scholam regebat vide etiam Am. Roget, M. Cordier, doyen des pedagogues genevois (Hommes et choses du temps passe 1.99 ss.). 4139.1) Circiter ld. Iul 1542 Viretus Lausannam redierat. Vide quae annotavimus ad N. 404. Minime ergo haec ad m. Iunium referenda est ut habet annotatio Turretini. Patet Genevenses ad classem Lausannensem scripsisse ut ipsis Viretum denuo concederent. Quod Lausannensem ecclesiam abortivam dicunt, id non est quod mireris, perlecta Vireti epistola quam modo laudavimus. Nostra absque dubio post eam scripta est.