49:371 371 EPIST. PAULI AD CORINTHIOS I 372 temptui habebantur apud Corinthios. Sed nulla ratio cogit, ad plures quae dicit extendere. Alterum nomen 7cepic|w]|ia seobern et quodvis ramentum significat, tum etiam sordes, quae verriculo absterguntur. De utroque lege annotationes Budaei. Quod ad praesentis loci sensum pertinet, Paulus, ut extremam sui deiectionem exprimat, se instar hominis ad piaculum destinati toti mundo abominabilem, et instar purgamentorum se foetere omnibus dicit. Priore tamen similitudine non innuit se expiatricem esse pro peccatis hostiam: sed hoc tantum vult, probro et contumeliis nihil se ab eo differre, in quem omnium exsecrationes coniiciuntur. 14. Non quo pudorem. Quoniam aculeos habebant superiores ironiae, quibus exulcerari possent animi Corinthiorum : occurrit nunc offensioni, quum testatur non eo se animo haec dixisse ut pudefaceret eos, sed potius ut amore paterno eos admoneret. Certum quidem est hanc esse vim et naturam paternae castigationis, ut pudore filium afficiat: nam initium resipiscentiae est verecundia, quam concipit filius ex peccati exprobratione. Hoc ergo agit pater filium verbis castigando, ut eum ad displicentiam sui adducat. Et videmus huc spectasse, quae hactenus dixit Paulus, ut Corinthios sui puderet: quin etiam aliquanto post testabitur se commemorare eorum vitia, ut pudefieri incipiant. Verum id tantum vuit hoc loco, sibi non esse propositum ignominiam illis irrogare, aut exprobrandi animo eorum peccata in medium et palam proferre: nam qui amice monet, hoc in primis studet, ut quidquid est pudoris apud eum maneat quem admonet, atque ita sepeliatur. Qui autem maligne exprobrat, sic incutit pudorem ei, cui obiicit peccatum, ut omnium probro eum exponat. Simpliciter ergo negat Paulus, se exprobrandi animo haec dixisse quae dixerat, aut quo eorum existimationem laederet: sed paterno potius affectu se commonefecisse quid in ipsis desideraret. Quorsum autem haec admonitio? Nempe ut Corinthii, qui inanibus tantum ampullis inflati erant, discerent cum eo in humilitate crucis gloriari: neque eum amplius ob eas causas despicerent, ob quas merito gloriosus erat coram Deo et angelis: denique ut pristinum fastum exuentes pluris stigmata Christi in eo facerent quam in pseudoapostolis vanam et fucosam ostentationem. Hinc autem colligant doctores, tale in correctionibus semper adhibendum esse temperamentum, ne immodica acerbitate vulnerent animos, et (ut vulgari proverbio dicitur) mel aut oleum aceto miscendum esse: in primis vero esse cavendum, ne videantur insultare iis quos castigant, aut eorum pudore delectari: quin potius dandam esse operam ut nihil aliud quaerere intelligantur quam ut ipsorum saluti sit consultum. Quid enim voci-