20:371 371 EPISTOLAE 4138-4141 372 4138, CORDERIUS CALVINO. Commendat iuvenem quendam studiorum causa Genevam deducendum. (Ex codice Lngduno-Batavo Perizonii 5, fol. 1. Qnam hoc loco demum afferimus quum eum codicem nondum inspicere nobis contigerit quo tempore epistolae anni 1542 prelo subiiciebantur.) Ioanni Calvino optimo et carissimo fratri meo in Domino Iesu. 8. P, Si epistolam meam existimarem plus apud te ponderis habituram quam verba praesentia optimorum fratrum nostrorum Farelli et Barbarini, de hoc adolescente multis verbis ad te scripsissem. Sed quum sit notissimus utrique illorum, quorum testimonium et gravissimum et sanctissimum esse non ignoras, nihil opus fore visum est ut eum verbosa epistola tibi commendarem. De hoc igitur brevi sic habeto. Quum superioribus annis primum apud Fatonem, deinde hic aliquamdiu apud me nonnihil in linguae latinae principiis promovisset, nec posset cum paupercula matre diutius sustentari, coactus est biennio fere literarum studium intermittere. Sed quum viderent fratres, eius animum quum ad doctrinam tum ad pietatem semper esse propensum, adeoque constantem in proposito ut non possent de illo non optime sperare, tandem uno et eodem consensu decreverunt ut ad vos repetendorum studiorum gratia deduceretur. Qua autem ratione speremus eum istic ali posse, audies ex ipsis fratribus. Quod superest, si commode fieri poterit ut apud vos maneat, eum spero tibi ob nomen Iesu Christi sic fore commendatum, ut paene pudeat meo nomine aliquid commendationis adiicere. Si quid tamen adhuc apud te valet tua ista iam pridem inveterata in me benevolentia, vide, obsecro, mi Calvine, ne hic bonae spei adolescens statim cogatur sine aliquo literarum profectu ad nos remigrare. Non est, ut verum fatear, tam felici ingenio ut sine assiduo labore ac diligentia possit in literis magnos progressus facere: nec tamen ita prorsus hebes, ut eum diffidam studio pertinaci aliquid posse consequi, praesertim si assiduus fuerit Sebastiani ') auditor, ab eoque diligenter in repetendis praelectionibus exerceatur. Sed iam plura quam institueram. Caetera ex Barbarino plenissime cognosces. Fac, oro, ut primo quoque tempore ad nos mittatur quidquid iam impressum erit ex libello tuo de christianae religionis 4188.1) Castellionis qui eo ipso tempore Genevam adiit.