55:370 nobis asylum pateat, in malis omnibus nihilominus erimus beati. Imo hoc unum felices reddit nostras aerumnas, quod certo statuimus Deum fore liberatorem, et paterno eius erga nos amore freti, ad ipsum confugimus. Teneamus ergo hanc apostoli sententiam, invocationem Dei, summum fidei nostrae examen esse: Deum autem non rite, neque ex fide invocari, nisi quum certo persuasi sumus non irritas fore nostras preces. Nam qui suspensi haesitant, eos fiducia praeditos esse negat apostolus. Unde apparet sepultam ac prope exstinctam esse fidei doctrinam in papatu, ubi certitudo omnis tollitur. Multas quidem illic preces murmurant, et de invocando Deo multum garriunt: sed dubiis ac fluctuantibus animis orant, ac orare iubent: imo damnant hanc fiduciam, quam apostolus necessario exigit. Secundum voluntatem. Hac particula obiter monere voluit quaenam vera sit precandi regula: nempe ubi vota sua Deo homines subiiciunt. Neque enim quum pollicitus est Dominus facturum se quidquid sui petierint, effraenem illis licentiam permisit petendi quidquid in mentem subierit: sed simul legem illis praescripsit rite orandi. Et sane hoc fraeno nihil nobis utilius: quia si unicuique nostrum petere liceat quidquid libet, et Deus votis nostris indulgeat, pessime nobis consultum erit. Nam quid expediat, nescimus: imo aestuamus pravis ac noxiis desideriis. Duplex autem remedium adhibet Deus, ne aliter oremus quam ad voluntatis suae praescriptum : quia et ex verbo suo nos docet, quidnam petere nos velit: et spiritum suum ducem ac moderatorem nobis praeficit, qui cohibeat affectus nostros, ne vagari extra metas sinat. Nam quid et qualiter oporteat orare, nescimus (inquit Paulus [Rom. 8, 26]), sed spiritus infirmitatibus nostris opem ferens excitat in nobis gemitus inenarrabiles* Interea os quoque Domini interrogandum est, ut preces nostras dirigat. Nam Deus in suis promissionibus legitimam orandi rationem (ut dictum est) nobis statuit. 15. Si autem novimus. Non est (ut in speciem videtur) superflua repetitio. Nam quod in genere de orationum successu pronuntiavit apostolus, nunc specialiter affirmat, nihil pios optare vel poscere a Deo, quod non impetrent. Quum autem omnia fidelium vota exaudiri dicit, de sanis modestisque votis loquitur, et quae ad obedientiae regulam sunt composita. Neque enim laxis habenis ruunt fideles, aut quidvis sibi indulgent: sed quid mandet Deus, semper in suis precibus respiciunt. Est igitur haec generalis doctrinae applicatio ad specialem et privatum cuiusque usum, ne dubitent fideles Deum se in omnibus ac singulis votis propitium habere, ut sedatis animis exspectent dum praestet Dominus quae precati sunt: atque ita omni molestia et 24