52:370 celluerunt comoiuui hominum opinione, sicuti prius columnae videbantur: ita cadere nequeunt quin alios in commune praecipitium trahant: saltem nisi aliunde fulciatur eorum fides. Hoc nunc agit Paulus. Significat enim non esse causam cur labascant pii, etiamsi videant ruere quos putabant esse firmissimos. Porro hac consolatione utitur, hominum levitatem aut perfidiam non posse obstare quominus ecclesiam suam Deus ad extremum usque servet. Ac primum quidem nos revocat ad Dei electionem, quam metaphorice appellat fundamentum, firmam et stabilem eius constantiam hoc nomine indicans. Quamquam hoc totum pertinet ad certitudinem salutis nostrae comprobandam, si quidem ex electis Dei sumus. Ac si diceret, non pendere electos Dei ex variis eventis, sed inniti solido et immobili fundamento: quia in manu Dei sit eorum salus. Nam sicuti omnem plantationem, quam non plantavit coelestis pater, eradicari oportet: ita nullis ventis aut procellis obnoxia est radix, quae manu eius est fixa. Sit ergo hoc primum: in hac tanta infirmitate carnis nostrae electos tamen esse extra periculum, quia non stent propria virtute, sed in Deo sint fundati. Quod si fundamenta hominum manu iacta tantum habent firmitudinis, quanto solidius erit quod ab ipso Deo positum est? Scio a nonnullis referri hoc ad doctrinam : ne quis eius veritatem aestimet ex hominum inconstantia. Verum ex contextu facile colligitur Paulum de ecclesia Dei loqui, aut de electis. Habens sigillum hoc. Quia nomen signaculi quosdam fefellit, qui notam vel insigne ita vocari putarunt, ego sigillum reddidi, quod minus habet ambiguitatis. Et sane intelligit Paulus sub arcana Dei custodia, tanquam signatorio annulo, contineri salutem electorum. Quemadmodum scriptura testatur scriptos esse in libro vitae. Caeterum tam nomen sigilli, quam sententia quae sequitur, admonet non esse ex sensu nostro iudicandum de electorum vel multitudine vel paucitate. Quod enim obsignavit Deus, nobis vult quodammodo esse clausum. Deinde si proprium Dei est, nosse quinam sint sui, non mirum est si nos saepe magnus numerus lateat, si fallamur etiam in delectu habendo. Semper tamen notandum cur et in quem finem sigilli mentionem faciat: nempe quum videmus tales casus, ut mox veniat nobis in mentem quod docet Iohannes, Ex nobis non fuisse, qui a nobis exierunt (1. Iohan. 2, 19). Unde sequetur duplex fructus, quod non concutietur fides nostra, ac si ab hominibus penderet : neque etiam consternabimur ut in rebub inopinatis fieri solet: deinde quod, ecclesiam nihilominus salvam fore persuasi, aequiore animo patiemur reprobos abire in suam sortem cui destinati erant: quia manebit integer numerus quo Deus contentus est. Ergo quoties aliquid subitae mutationis praeter opinionem ac spem nostram in homi- 24