5:370 voluntate episcopus Carpentoractensium factus sum, annis abhinc tribus fere et viginti, propter commercium quod vobis cum meis his populis frequens est, multa de vobis absens et de moribus [pag. 5] vestris cognovissem, amare iam tum coepi nobilitatem urbis vestrae, ordinem formamque reipublicae, dignitatem civium, et illam inprimis vestram laudatam ac probatam apud omnes, erga externos homines et advenas Immanitatem : et quoniam vicinitas quoque non exiguam saepe partem ad diligendum affert, sicut in urbe propinquae domus, sic in orbe finitimae provinciae amoris inter vicinos conciliatrices sunt. Non contigit ante hoc tempus, scilicet, ut vos huius mei erga vos animi aut fructum perciperetis, aut aliquod signum indiciumque haberetis. Non enim opera uspiam eguistis mea, quae vobis profecto paratissima fuisset: verum nulla sese adhuc nobis obtulit occasio. At nime quidem certe non contingit1) solum mihi, verum etiam necesse est, ut quo in vos animo sim affectus vobis demonstrare adnitar, si fidem meam erga summum Deum, et christianam illam in proximum caritatem retinere mihi cupio. Etenim postquam fuit ad aures meas delatum, homines quosdam astutos, inimicos christianae unitatis et pacis, id quod in aliis antea nonnullis fortissimae gentis Helvetiorum oppidis et pagis iam fecissent, item in vobis et civitate vestra malae discordiae semina iecisse, Christique fidelem populum a via patrum maiorumque suorum, et a perpetua catholicae ecclesiae avertisse sententia, omniaque dissidiis et seditionibus implesse {qui tamen mos proprius eorum semper est, qui autoritate ecclesiae oppugnanda novas 1) Sic Lugd. et Arg.; caeterae omnes contigit, quibuscum, facit versio gallica. 24