20:370 causa quadam consilio atque iudicio tuo opus habere. Ne igitur putes hoc a me vel leviter vol non ex animo dictum, volui te eius rei certiorem facere quae ita se habet: Domini mei in mandatis mihi dederunt ut in quaestione de bello turcico confoederatis nostris clare et diserte exponam quid ipsi ea in re faciundum esse putent, videlicet: nulli christiano statui licere ut se bello isto papistis immisceat: non igitur milite ferenda esse auxilia, sed ne invidia et mala suspicione se gravent status nostri, Regi tantam pecuniam largiendam quantam ipsos in conducendis militibus exponere oporteret. Quum vero consilium hoc multis ineptum, nonnullis rarum* et infirmum, plerisque vero grave et inhumanum videri possit, visum est mihi istud tibi communicare, cuius sanctum et prudens iudicium tam mihi perspectum est ut nihil omnino de eo dubitare possim. Rogo igitur modis omnibus, praestantissime vir, ut consilium senatus mei legas et diligenter perpendas et, si tale esse existimaveris quod indignum sit in tanto consessu proponi, libere hoc mihi referas. Volo autem tibi persuasum esse, dominos meos ista non temere sic deliberasse, sed animo bono ac sincero, utpote qui unum hoc student et omnibus votis optant, ne in magna ista causa subinde peccemus, sed in omnibus actionibus salva sit et firma conscientia nostra. Ingens est malum prae foribus quod Germaniae imminet, quod nisi maturo et pio consilio propellatur, quid quaeso aliud futurum esse poterit quam ut universa Germania devastetur. Mirum vero si hoc ipsum nobis aliquando accidat quod scriptura tam constanter praedicit et vos praecones verbi praemonetis, hoc inquam quod re ipsa quotidie experimur, et iam antea omnibus iis evenit qui post longam verbi praedicationem resipiscere noluerunt. Curandum itaque ut recta et salubria remedia huic morbo adhibeantur. Consilium vero istud tibi soli communico, ea lege ut nemini aperias: ego certe nulli hominum exposui. Quod si rogare auderem, peterem, optime vir, ut responsum tuum brevi scripto mihi redderes. Sic enim exempla et scripturae loca, quibus sententiam istam illustrares vel refellere, rectius expendere et conferre possem. Scio sancta tua negotia quibus quotidie occupans, sed fretus singulari humanitate et benevolentia tua hoc abs te peto et scribo. Vale et commenda me precibus tuis diligenter Domino ut dirigat gressus meos. *) Conradus Zwiccius ex animo tuus. 4137.1) Fortassis haec epistola scripta est sub finem comitiorum Batisbonensium a. 1541, quum Calvinus iam discessisse^ et abrupto colloquio de bello Turcico ageretur. ZwicJcius civitatis Gonstantiensis nomine hic loquitur. Cf. Sleidan. II. 236. 24