9:37 37 CHRISTIANO LECTORI HEINRYCHUS BULLINGERUS, TIGURINAE ECCLESIAE MINISTER S. D.*) Edidit superioribus diebus clarissimus vir honorandusque et carissimus frater noster D. Iohannes Calvinus, Genevensis ecclesiae fidelis pastor, Defensionem sanae et orthodoxae doctrinae de sacramentis ete. Quam licet Genevae typis excudisset optimus typographus Bobertus Stephanus, nulla tamen hic nobis praeter paucula ad manum erant exempla, quum interim plures plurima expeterent: ideoque f actum est ut industrius fidelissimusque typographus ille noster Christophorus Froschoverus, bona interim cum gratia JRoberti Stephani et ipse exemplorum aliquot centurias pro studiosis recuderit. Qua re ipsum multis multum inserviisse nihil dubitamus; sicuti et pium illum fidelis nostri fratris et symmystae Calvini laborem gratissimum omnibus piis futurum speramus, quum alias ob causas plurimas, tum maxime propter brevitatem. Scripti sunt dudum hac de causa a piis et doctis viris libri plures, ut nunc brevia, quae aut priorum admoneant aut Uia ipsa illustrent, non obtusis malignisve sufficere queant ingeniis, praesertim quum ipsa res, de qua disputatur, huiusmodi esse videatur, ut extra contentionem paucis possit explicari, apud eos maxime qui pluris faciunt simplicem et pacatam veritatis expositionem, quam implicatam et rixosam concertationem. Atque utinam ne his quidem nunc fuisset opus. Quoniam vero nonnulli sunt, qui pro concionibus ecclesiasticis et per scripta publica disputationem hanc, dudum non male sopitam depositamque, de integro resuscitantes infeliciter revocant, summa necessitate adactus Calvinus noster, id faciundum suscepit quod fecit: unde et laudem meruit haud dubie nunc apud pios omnes, gratiasque ipsi etiam posteri agent immortales. Utinam vero intelligerent contentionis huius sopitae restauratores, quam graviter peccent in Deum ipsum, in veritatem eius, eu in sanctam Christi eccle- *) Haec Bullingeri subscriptio in sola editione Turicensi legitur. Contulimus cum autoris autographo in Archivis Turic. asservato Plut. VI. tom. 106 {olim B. IL)9 fol. 673. Simlerus inseruit suae Collection* Vol 83.