52:37 37 CAPUT IL 38 munera cuiusvis generis, sed hic ad cultum Dei proprie spectat, quemadmodum Latini dicunt operari sacris. Nunc Paulus dicit se laetum fore si immolandus sit super eiusmodi sacrificio: quo scilicet magis ratum sit et firmum. Hoc est ex animo docere evangelium, quum parati sumus proprio sanguine quod docemus, sancire. Caeterum hinc colligenda est utilis doctrina de natura fidei: non esse scilicet rem inanem, sed quae hominem Deo consecret. Simul habent hic evangelii ministri eximiam consolationem, qui praedicantur esse Dei sacerdotes ad offerendas illi hostias. Quo enim ardore incumbere debet in praedicandi studium, qui novit acceptum hoc Deo sacrificium esse? De hoc genere sacrificii quum nihil teneant miseri papistae: aliud confingunt, quod extremum est sacrilegium. Congaudeo, inquit, vobis: ut si contingeret ipsum mori, scirent id fieri suo profectu, fructumque ex morte sua perciperent. 18. Gaudete. Hac alacritate sua Philippenses animat et accendit ad mortem fortiter obeundam, in qua nihil mali patiantur fideles. Ante enim docuit lucro sibi fore mortem : hic tamen praecipue cavet ne mors sua conturbet Philippenses. Negat igitur tristitiae causam esse: imo Iactandum potius, quia frugiferam sensuri sint. Etsi enim gravis per se iactura erat privari tali doctore: illa tamen compensatio non erat levior, quod sanguine eius sanciebatur evangelium. Interea admonet sibi privatim mortem laetam fore. Quod Erasmus in praesenti vertit, gaudetis, prorsus alienum est. 19. Spero autem. Promittit illis adventum Timothei, ut eius exspectatione se virilius sustineant, neque cedant impostoribus. Quemadmodum enim in bello spes subsidii retinet militum animos ne frangantur: ita etiam haec cogitatio multum animi dare poterat Philippensibus, Veniet brevi qui hostium nostrorum machinationibus se opponat. Quod si tantum valebat sola exspectatio, multo efficacior futura erat praesentia. Notanda conditio, qua se Dei providentiae subiicit, nihil nisi ea praeeunte deliberans; ut certe nihil in futurum statuere licet, nisi sub manu Domini, ut ita loquar. Quum addit, ut t r a n q u i l l o sim animo, amorem erga eos suum declarat: utpote qui tam anxius esset eorum periculis, ut nisi cognito eorum prospero statu, non bene haberet. 20. Neminem habeo pari animo. Quamquam nonnulli diversum sensum eliciunt: ego sio interpretor: Neminem habeo aeque animatum ad res vestras, curandas. Potius enim cum aliisy meo iudicio, Timotheum Paulua comparat, quam secum: et quidem eo consilio singulare ei elogium tribuit, ut propter raritatem maiore sit in pretio. 21. Omnes enim qyae sua suni. Non loquitur de iis, qui plane abiecerant studium pietatis sed de