5:37 LIBER T. CAPUT II. III. praefracta. Valerius lib. II. : Aspero enim et abscisso castigationis genere militaris disciplina indiget. Et lib. VX : Aliquanto Charondae Tyrii praefractior et abscissior iustitia, ad vim et cruorem usque. Vide Budaeum in annott. poster. Eodem libro: Quam efficax est animi sermonisque abscissi gravitas. Tam omnibus ignoscere crudelitas est"] In Mimo Publiano legitur : Bonis nocet, quisquis pepercerit malis. Non quod boni sanguinis sint appetentes, sed quia non aliunde petunt praesidium quam a legibus quae si malis omnia permitterent, actum esset de omnium bonorum salute. Quintilianus lib. XII. : Si poenas scelerum expetere [pag. 2 5] fas non est, prope est ut scelera ipsa permissa sint: et licentiam malis dari, certe contra bonos est. In partem humaniorem praeponderet] Hanc metaphoricam loquutionem a ponderibus sumptam malim ex verbis Gregorii intelligas, qui sic loquitur in Moralibus: Omnis qui iuste iudicat, stateram in manu gestat; in utroque penso iustitiam et misericordiam portat. Sed per iustitiam reddit peccati sententiam, per misericordiam1 peccati temperat poenam: ut iusto libramine quaedam per aequitatem corrigat, quaedam vero per misericordiam indulgeat. Iam quia difficile est appendi semper aequa lance sententiam, vult Seneca iudicem in clementiam potius quam in crudelitatem esse propensum. Id etiam iure constitutum est, ut si sententiae pari numero adversae ferantur, reus, quasi numero vicerit, absolvatur. Cuius rei ^ationem reddit Aristoteles Problematum sectione XXIX. CAPUT III. Nunc in tres partes omnem hanc materiam dividam. Prima erit manumissionis. Secunda quae naturam clementiae habitumque demonstret: nam quum sint vitia quaedam virtutes imitantia, non possunt secerni, nisi signa quibus dignoscantur, impresseris. Tertio loco quaeremus quomodo ad hanc virtutem perducatur animus, quomodo confirmet eam, et usu suam faciat. Nullam vero ex omnibus virtutibus magis homini convenire, quum sit nulla humanior, constet necesse est, non solum inter nos, qui hominem sociale animal communi bono genitum videri volumus, sed etiam inter illos qui hominem voluptati donant, quorum omnia dicta factaque ad utilitatem suam spectant. Nam si quietem petit et otium, hanc virtutem naturae suae nactus est, quae pacem amat et manus retinet. Nullum tamen clementia ex omnibus magis quam regem aut principem decet. Ita enim virtutes magnis viris decori gloriaeque sunt, si illis salutaris potentia est. Nam pestifera vis est, valere ad nocendum. Illius demum magnitudo stabilis fundataque est, quem omnes