47:37 37 CAPUT IL 38 acceptum ferre convenit, quia sine ipso hostile potius angelis nobiscum dissidium est, quam familiaris iuvandi nostri cura. Ideo super ipsum adscendere et descendere dicuntur: non quod illi soli ministrent, sed quod eius respectu atque in eius honorem complectantur sua cura totum ecclesiae corpus. Nec dubito quin ad scalam alludat quae monstrata foit patriarchae Iacob per somnium (Genes. 28, 12) : vere enim in Christo praestatur quod visio illa adumbrabat. Denique huius loci summa est, quum esset totum genus humanum extraneum a regno Dei, nunc coelorum ianuam nobis esse patefactam, ut simus cives sanctorum et angelorum socii : atque ut hi ordinati salutis nostrae custodes ex beata quiete ad opem miseriis nostris ferendam descendant. CAPUT IL 1. Tertio die nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae : et erat mater Iesu illic. 2. Vocatus est autem etiam Iesus et discipuli eius ad nuptias. 3. Et quum vinum defecisset, dicit mater Iesu illi: Vinum non habent 4. Dicit illi Iesus: Quid tibi mecum mulier? nondum venit hora mea. 5. Dicit mater eius ministris. Quodcunque vobis dixerit, facite. 6. Erant autem illic hydriae lapideae sex positae, secundum purificationem Iudaeorum, continentes singulae circiter metretas duas vel tres. 7. Dicit illis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. 8. Et dicit illis: Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. 9. Quum autem gustasset architriclinus aquam vinum factam (non noverat autem unde esset, sed ministri noverant qui hauserant aquam) vocat sponsum architriclinus. .10. Et dicit illi: Omnis homo primo bonum vinum ponit: et quum inebriati fuerint, tunc id quod deterius est: tu vero servasti bonum vinum hucusque, l l . Hoc principium signorum fecit Iesus in Cana Galilaeae, et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli eius. 1. Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae. Quum historia haec primum a Christo editum miraculum contineat, vel uno hoc nomine ad eam considerandam maxime attentos esse nos decet: quanquam, ut postea videbimus, aliae sunt causae, quae nobis eam commendent. Sed ex progressu multiplex utilitas dilucidius constabit. Locum primo nominat evangelista Cana Galilaeae, non illam quae versus Sareptam sita,- inter Tyrum et Sidonem, maior dicta st huius alterius comparatione, quam alii in sorte tribus Zabulon locant, alii vero tribui* Aser assignant. Nam et Hieronymus testatur, adhuc suo tempore illic eius nominis exstitisse oppidulum. Vicinam urbi Nazareth fuisse credibile est: quum nup-