40:37 37 IN EZECHIELIS PROPH. CAP. I. 38 coniunctas, et duas fuisse ita extentas, ut vestirent corpus ipsum vel tegerent. Sed hic brevius attingit quod paulo post tradet pluribus verbis. Alae ergo ipsorum sic sociatae erant ut altera alteram contingeret. Postea aliud tradet, nempe sic animalia iter fecisse, ut non reverterentur: videtur paulo post secum ^pugnare, ubi dicit animalia cursitasse instar fulguris, deinde fuisse reversa. Sed duo haec non male conveniunt, quia paulo post etiam addet explicationem, nempe animalia sic fecisse iter ut tenderent continuo cursu in finem suum, vel scopum: non sequitur illic quievisse postea. Ergo animalia quum iter facerent non deflectebant in hanc vel in illam partem, neque retrogradiebantur, sed peragebant cursum sibi destinatum: postea instar fulguris, habebant tamen diversos concursus. Quid hoc sibi velit hora non patitur nunc exponere: differam ergo in crastinum. Videndum est cur propheta dicat unumquodque animal ambulasse versus, vel contra faciem suam. Ego simpliciter interpretor cursum fuisse rectum, ita ut non aberraverint, neque declinaverint aut ad dextram aut ad sinistram partem. Nam qui vertunt huc et illuc faciem, saepe impingunt: deinde declinant a recta via. Fuit igitur tanta attentio in animalibus, ut semper in scopum tenderent, neque a certo consilio deflecterent. Proinde videmus hic commendari in actionibus divinis certam regulam, et inflexibilem, ut loquuntur. Homines subinde mutant consilium, deinde fluctuantur: et quum aliquid habent propositum, si obrepat diversa cogitatio, quasi sui obliti, feruntur in contrariam partem. Deus autem ostendere voluit suas actiones ita esse compositas, ut nihil in illis sit obliquum vel erroneum. Diximus enim per animalia repraesentari angelos: in angelis autem proponi effigiem totius gubernationis mundi: quia tenendum est, ipsos esse tanquam Dei manus, quoniam applicat eos in obsequium. Nunc sequitur, 10. Et similitudo facierum facies hominis, et facies leonis ad dextram ipsis quatuor: facies iovis a sinistra ipsis quatuor, et facies aquilae ipsis quatuor. Iam descendit ad facies vel ora ipsorum animalium. Facies enim proprie dicitur totius corporis: hic autem propheta tantum ora intelligit. Dicit igitur ad dextram fuisse quasi faciem hominis et leonis, ad sinistram vero faciem bovis, et aquilae. Diximus heri cur angelis Dei adscribat quatuor capita, et totidem facies: quia scilicet tantus erat populi stupor, ut non agnosceret providentiam Dei in singulis mundi partibus. Nam scimus stulta confidentia sic fuisse inebriatos, ut Deum vellent tenere