32:37 37 PSALMUS XCVI. 38 officium, gentes mutae erant ac surdae. Interim non dubium est quin aub lege fideles incitaverit spiritus sanctus ad canendas Dei laudes, donec Christus omnes mundi angulos gloria sua illustrans, illuc usque extenderet verae doctrinae lucem. 1. Cantate Iehovae canticum novum, cantate Iehovae omnis terra. 2. Cantate Iehovae^ benedicite nomini eius, praedicate de die in diem salutem eius. 3. Narrate in gentibus gloriam eius, in omnibus populis mirabilia eius. 1. (Cantate Iehovae canticum novum.) Docet exordium quod dixi, prophetam non solos Israelitas, sed promiscue totum orbem hortari ad testandam pietatem. Quod fieri non potuit donec per evangelium Deus passim innotuit. Tenendum enim semper est illud Pauli Rom. 10, 14: Quomodo invocabunt eum in quem non crediderunt? Et quum idem alibi gentium vocationem probet hoc testimonio, Laudate gentes cum populo eius Rom. 15,10, sequitur in laudum concentu esse fidei societatem. Adde quod non vulgare vel usitatum canticum sed novum requirit propheta. Unde colligimus, sermonem haberi de insolita et extraordinaria Dei gratia. Quemadmodum Iesaias 42, 10 ubi de instauratione ecclesiae loquitur, quia incredibile erat miraculum, dicit, Cantate Domino canticum novum. Admonet igitur propheta venturum esse tempus quo Deus inopinato more regnum suum eriget. Clarius iterum exprimit participes fore omnes populos gratiae Dei, iubens ubique praedicari eius salutem : et salutem hanc non esse caducam vel evanidam, sed perpetuo vigere confirmat: quia vult de die in diem celebrari. 3. (Narrate in gentibus gloriam eius.) Aliis nominibus insignit salutem illam, nempe gloriae et mirabilium: ac si diceret, gloriosam fore et admirabilem , quibus epithetis eam discernit ab antiquis iiberationibus : ut certe nobilius tunc et praestantius quam antehac immensae tum bonitatis tum potentiae suae specimen Deus edidit, quum apparuit toti mundo redemptor. Haec vero salus, ut nuper attigi, gentibus praedicari non potuit, si eius fuissent expertes. Monemur autem his verbis, non aliter nos pro merito redemptionem a Christo partam satis agnoscere, nisi ad incomparabile miraculum, quod in ea resplendet, sensus nostros attollimus. 4. Quia magnus Iehova et laudabilis valde, terribilis ipse super omnes deos. 5. Quia omnes dii gentium vanitates:*) Iehovah autem coelos fecit. 6. Fortitudo et decor coram eo, robur et decus in sanctuario eius. *) vanite, en marge: ou idoles.