31:37 PSALMUS I. ARGUMENTUM. Sive Ezra, sive alius quispiam Psalmos in unum volumen collegit, videtur operis initio Psalmum hunc locasse praefationis instar, quo pios omnes hortaretur ad legis' Dei meditationem. Summa autem est, felices esse qui studium suum coelesti sapientiae addicunt: profanis autem Dei contemptoribus, quamvis ad tempus se beatos putent, pessimum tandem exitium instare. 1. Beatus vir qui non ambulat in consilio impiorum, et in via sceleratorum non insistit, et in cathedra derisorum non sedet: 2. Sed in lege Domini desiderium eius, et in lege eius meditatur die et nocte. 1. (Beatus vir.) Haec (ut nuper attigi) praecipua est sententia, bene semper fore piis Dei cultoribus qui assidue in eius lege proficere student. Quia enim a maiori parte mundi ridetur eorum simplicitas ac si operam luderent, hoc clypeo muniri utile fuit, cunctos mortales sine Dei benedictione miseros esse: Deum vero nullis nisi doctrinae suae studiosis propitium esse. Caeterum, quia semper tanta corruptio in mundo grassata est, ut fere communis vivendi ratio nihil aliud esset quam defectio a lege Dei, antequam propheta felices legis discipulos esse pronunciet, cavendum esse praecipit ne eos abripiat vulgi impietas. Nam a malorum detestatione incipiens fieri non posse admonet, ut cor suum quisquam applicet ad meditationem divinae legis, nisi ab impiorum societate se colligat, ac separet. Utilis certe admonitio, videmus enim quam inconsiderate in Satanae laqueos se omnes proiiciant : saltem quam pauci sibi caveant a vitiorum illecebris. Quare ne tam simus improvidi, hoc tenere necesse est, mundum exitialibus corruptelis refertum esse: ut primus ad recte vivendum sit ingressus, renuntiare impiorum consuetudini, quae nos alioqui sua labe inficeret. Quia autem priore loco propheta cavere pios iussit a malis obstaculis, hunc quoque ordinem sequamur. Quod beatos esse affirmat quibus nihil commune est cum impiis, vix communis sensus vel opinio admitteret, nam quum naturaliter