23:37 37 COMMENTARIUS IN GENESIN. 38 totum terrarum orbem transferunt. Nec sane dubium est (sicuti nuper attigi) quin Deus uberrimum et suavissimum locum elegerit, quasi terrae primitias, quo Adam, quem inter homines dignatus erat primogeniturae honore, in signum praecipui amoris donaret. Deinde colligimus, hortum hunc fuisse in terra, non ut quidam somniarunt in aere situm: nisi enim regio fuisset orbis nostri, non opponeretur Iudaeae, Orientem versus. Allegoriae autem Origenis et similium prorsus repudiandae sunt: quas pessima astutia in ecclesiam invehere conatus est Satan, ut ambigua esset scripturae doctrina, nec quidquam certi vel firmi haberet. Fieri quidem potest ut quidam necessitate coacti ad sensum allegoricum confugerint: quia nusquam in mundo reperiebant locum qualis describitur a Mose: sed plurimos videmus, stulta argutiarum affectatione, nimium fuisse allegoriis deditos. Quantum ad praesentem locum attinet, frustra et importune extra literam philosophantur. Neque enim aliud Mosi propositum est quam ut hominem doceat hac lege fuisse a Deo conditum ut terrae dominio potiretur, unde fructus colligeret, ac quotidiana experientia disceret mundum sibi esse subiectum. Quid prodest in aere volitare, et terram relinquere, ubi Deus suam erga humanum genus benevolentiam testatus est? At subtilior est de coelesti beatitudine interpretatio, dicet quispiam. Respondeo, quum aeterna hominis haereditas in coelo sit, rectum quidem esse ut illuc tendamus: figendum tamen in terra pedem tantisper dum hospitium consideremus, quo voluit Dominus hominem ad tempus uti. Nunc enim versamur in hac historia, quae docet Adam fuisse divinitus ordinatum incolam terrae, ut temporalem in ea vitam agendo coelestem gloriam meditaretur, ipsum a Domino bonis innumeris fuisse liberaliter ditatum, ex quorum gustu paternam eius benevolentiam colligeret. Et mox subiiciet Moses, mandatam ei fuisse agrorum culturam, et fructus permissos quibus vesceretur: quae omnia nec lunae circulo, nec aeris regionibus conveniunt. Quanquam autem diximus, locum paradisi inter ortum solis et Iudaeam fuisse situm, certius tamen aliquid de regione quaeri potest. Qui Mesopotamiae fuisse vicinam contendunt, rationibus non contemnendis nituntur: quia filios Heden Tigri fluvio probabile est fuisse contiguos. Caeterum quia eius descriptio statim sequetur apud Mosen, in eum locum differre satius est. Falsus est vetus interpres, qui ex nomine proprio Heden voluptatem fecit. Non infitior quidem locum a delitiis ita fuisse vocatum: sed facile est colligere, impositum fuisse loco nomen unde ab aliis discerneretur. 9. Germinare fecerat Dominus Deus. Pertinet ista productio ad diem creationis tertium. Sed nominatim refert Moses, locum illum fructiferis