20:37 37 1563 IUN. 38 ticis D. Calvinum adhuc torqueri : *) quod quam grave et acerbum mihi sit, nullis verbis possum exprimere. Dolorem vero meum auxit, quum viderem permolestum illi esse, quod ad te scribere non liceret, ac ne dictare quidem ob morbi gravitatem. Et scio quanti te faciat, ut dignus es Haec sine lacrymis vix scribo. Mihi certe nihil gratius esse potest, quam dum ille potest dictare aliquid, quod ad te excipiam, quia persuasus sum, te eius literis vehementer oblectari. Tu, vir humanissime, Ionvillaeo tuo ignoscas, si haec addat. Nam malui quidquid hoc est effundere, quam moerore oppressus apud te tacere. Potuissem, fateor, prorsus silere, sed tua humanitate singulari coactus sum in istos versus erumpere. Interim tuis precibus et totius vestrae ecclesiae apud Deum commendes illum et nos omnes. Vicissim te et reliquos Domino commendabimus. Vale, vir praestantissime, Deum oro ex animo, ut te diu incolumem servet, spiritu suo regat, et tuis laboribus benedicat. Budaeus frater te salutat reverenter. Si iam abierit Thretius noster,2) ut nihil ad me scripserit, mirabor: quum praesertim nihil posterioribus meis literis responderit. Genevae pridie Nonas Iunii 1563. Carolus Ionvillaeus tui observantissimus. 3963. BEZA BULLINGERO. Calvinus fere exhaustus est. (Ex autographo bibi, Turic. F. 62, olim Epp. 27, foL 10 . Simler Vol. 107.) Eximio Christi servo D. Henrico Bullingero domino et patri mihi plurimum observando, Tigurinae ecclesiae vere fido pastori. Tiguri. Legi, mi pater, quae nuper ad Calvinum nostrum scripsisti,1) proque tua ista de me sollicitudine vere paterna magnam tibi caeterisque fratribus gratiam habeo et habebo dum vivam . . . . . . . . . Calvinus noster nuper 3962.1) vicia praecedentes. 4 2) N. 3959 3963.1) N. 3957.