19:37 37 1561 OCTOB. 38 3561. CALVINUS CRUCIGERO. Blandratam pro merito tractatum docet, miraturque quo pacto a quibusdam tam humaniter exceptus fuerit imo ecclesiae praefectus. (Ex apographo Arch. Turic. Plut. YL Vol. 168, olim Scrin. B. epp. Tom. 25, fol. 129. Edidit Beza Gen. p. 258, Laus. p. 534, Hanov. p. 600, Ohouet p. 352, Amst. p. 161.) Eximiae pietatis et doctrinae viro D. Felici Crucigero eiusque collegis ecclesiarum minoris Poloniae fidis pastoribus et ministris.l) Quid Stancarus profecerit, quibus vos gravare tentavit calumniis, ex responso nostro apparet. Nobis certe nunquam fuistis suspecti. Sed quia vobis visum est purgare, si quid conceptum esset suspicionis, libenter confessionem a vobis scriptam amplectimur, quia eius brevitas nihil habet obscurum vel ambiguum. Nec vero timendum fuit, ne ullis sinistris rumoribus a vobis alienaremur. Sancta igitur maneat inter nos coniunctio, eamque ultro citroque fraterna benevolentia colamus. Unum tamen non dissimulo, eos qui tam humaniter Georgium Blandratam exceperunt,2) parum fuisse cautos et providos, et male consuluisse vestrae existimationi. Magis etiam miror quosdam primariae autoritatis viros graviter offendi, quod libere hominem detexerim ut necesse erat. Ac ne putetis temere fuisse quidquam a me creditum, historicam narrationem dictavi, quae vos omnium certiores faceret.3) Tacere vero in tanto vestro discrimine fas non fuit, quum intelligerem lupum non modo in ovile admissum fuisse, sed ovibus datum esse custodem.4) Nunc tamen si resipiscere in animo habeat Blandrata, re ipsa demonstret. Quod si mihi reconciliari velit, ignoscere paratus sum, simul ac mutatum fuisse in melius cognovero. Sed profecto vobis illudit, dum se indigne traductum fuisse conqueritur. Quid? quum scirem impiis deliriis imbutum, an non fuisset proditorium de tanto periculo vos non commonefacere? Sincerae ergo de salute vestra sollicitudinis officium praestiti, cuius nunquam me poenitebit. "Valete, integerrimi fratres et ex animo mihi carissimi. Dominus vobis adsit, vos gubernet ac tueatur perpetuo. 9. Octobris 1561. 3561.1) Bespondet ad N. 3508. 2) Alludere videtur ad Badzivilium. 3) vide N. 3563. 4 scil seniorem factum in Polonia minore cf* ep* ad Wolphium,