15:37 37 1554 FEBRUAR. Fatemur sane, Deum constanti voluntate bonum amare ac velle semper, utpote quod ipsius naturae proprium est et consentaneum, nec unquam posse odio habere, malum autem odisse ac nolle semper, quatenus quidem malum est et a natura eius alienum: amare autem et velle et decernere quatenus malo ipse bene uti novit et potest, ac ex eo bonum elicere quod serviat illustrandae ipsius gloriae et ad universi decorem et ornatum. Ergo nullius t n ali et peccati Deus autor est, quum peccatum aliud non sit quam ab eo aversio et defectio, quae tam non potest ab eo proficisci quam se ipsum negare ac sui esse dissimilis non potest. Quis est igitur autor? Diabolus et a diabolo persuasus homo et corruptus, qui in veritate non permanserunt, in qua conditus erat uterque. Nam quanquam nec angelos nec hominem Deus tales creavit qui nec labi possent nec deficere, nec (etsi potuit) praecavere tamen voluit quominus quod futurum praevidebat accideret, quia per se stare non poterant nisi ipsius solius munere: nulla tamen Deo hanc ob causam culpa adscribi iustius potest, quam angeli conqueri de sua sorte quod ipsos non fecerat deos, aut homines quod non sint angeli creati, aut bestiae quod eas non fecerit pares hominibus. Deinde, postquam totum humanum genus in peccati coenum propria culpa proiectum est, si ex toto genere alios gratuita sua benevolentia ex eo statuit retrahere ac aeternae saluti destinavit ad illustrandam suae bonitatis ac misericordiae gloriam, alios autem in eo decrevit volutabro deserere ac aeternis suppliciis destinare ad declarandam potentiam suam atque iusti sui iudicii severitatem, quis iniustitiae ipsum iure accersat, * qui tanquam figulus ex eodem luto diversa vasa fingere potest, et in quoscunque volet usus accommodare pro bona sua voluntate, cuius causa, si non semper cognita est, iusta tamen semper est? Si quis ulterius sibi progrediendum sibi * existimat, Paulum audiat exclamantem: O altitudo divitiarum ete, ad reprimendam effraenem hanc hominum audaciam, et illud occinentem: O homo tu quis? Hic enim figere gradum convenit quousque nos tanquam manu ducit scriptura, nec sublimius conscendendum, quod nec longius nec altius eadem nobis ducatum * praebeat.