13:37 37 1548 AUGUST. 38 lentiam obtestari volui, ut me tuis precibus Domino commendes. De tuis ad me humanissimis et doctissimis literis immortales ago tibi gratias, agamque dum vivam: et si quid vitolrmnc morbus ut fertur amicorum, animum tuum offenderit, peto abs te ut memineris quod ille dixit : omnes quibus res sunt minus secundae, magis sunt nescio quomodo suspiciosi, et mihi hoc pro tua singulari humanitate, mi pater ignoscas. Etsi autem ea mihi suspicandi epistola materiam praebuerit, in qua me de tua diffidentia convincebas, tamen sic se profecto res habuit, ut alia nulla tum apud me tum apud alios quam plurimos aeque profecerit. Quare abs te peto, mi pater, ut, quod commodo amplitudini tuae facere possis, saepe de rebus eiusmodi, hoc est de periculis quae nobis miseris usque quaque imminent, ad me scribas. Praesertim autem quam non utilis modo, verum etiam necessarius sit omnibus sacramentorum usus, et praedicatio verbi, quae subsidia non sine multis iisque gravibus causis Dominus suis in hac misera vita reliquit. Quod reliquum est ab istis beatis audies, quibus equidem tantam invideo non sine magna causa felicitatem. Dominus Iesus spiritu suo te confirmet, et ecclesiae suae incolumem quam diutissime conservet. Lugd. 27. Aug. 1548. Tuus tuique observantissimus HTMN8. 1068. MYCONIUS CALVINO. Plura narrat plus minus certa de Caesaris moliminibus et Interim a diversis vel recepto vel adhuc repulso. {Manu scripta non exstat. Edidit Beza Genev. p. 79, Laus. p. 156, Hanov. p. 175, Chouet p. 105, Arast. p. 48.) Voluit hic commendari per me tibi, ut viro docto et pio. Obtemperavi non invitus, nonnisi ut te meis salutarem. Fac igitur, si qua poteris illi commodare, commodes propter Dominum, cui mihi videtur se devovisse. Calamitates huius tempestatis non potes ignorare: augentur in dies magis ac magis, eoque inquietus ille *) nequit cessare, 1068. 1) Carolus Imp.