11:37 1540 MAL suavissime frater. Dominus te nobis conservet. Argentor. 19. Maii. Calvinus tuus. 218. CALVINUS FARELLO. Genevae res in melius verti gaudet, multa tamen adhuc esse affirmat quae desideret aliquis, et a reditu, maxime si Farellum simul revocare recusent, se usque abhorrere. Quis exitus fuerit conventus Smalcaldici et qualis status rerum respectu publicorum negotiorum. Argentoratensia porro explicat, speciatim quo modo ipse coenae celebrandae confessionem aliquam, sane non papisticam, praemittere instituerit, caett. (Ex autographo Cod. G-enev. 106, fol. 39, coll. cum exemplaribus recentioribus Cod. Genev. l l l , fol. 33, Arch. Bern. Epp. VII. p. 352, Simler. Vol. 48. . Anglice legitur I. 1. Tom. I. p. 154. Inscriptio nulla adest.) Quod tibi nuper fueram pollicitus, me de rebus omnibus prolixe tibi scripturum, in eo ut fidem meam aliqua saltem ex parte liberem, totum hunc diem tibi destinavi. Habebis igitur plenas atque ponderosas literas, nisi qua forte negotia ex insperato me interpellabunt. De statu ecclesiae Genevensis fusius coram disseremus ubi huc veneris: mihi sane periucundus fuit ille nuncius, quum audirem qualemcunque finem discordiis ac contentionibus esse impositum. Nihil enim boni de misera illa urbe sperari posse semper putavi, quamdiu illo fatali malo laboraret. Tantum optarem in Domino ipsos coaluisse: nam, quemadmodum tu quoque dicis, nisi Tinoulum nostrae consensionis sit Christus, maledicta erit. Quorsum enim proficiet extra Christum conspirare, quum audiamus dissipatum iri a Domino omnes eiusmodi syncretismos? Ego vero nondum video illos in Dominum respicere ut oportuerat, siquidem nec quid egerint satis cogitant, nec ad corrigendum id ipsum quod peccarunt animos applicant. Periculum ergo est ne hac sua inter se inita reconciliatione1) nimis securi, de facienda autem cum Domino pace parum solliciti, luant tandem graves poenas huius securitatis. Proinde, tametsi nonnihil resipuerunt, quum ex tantis simultatibus redierunt simul in gratiam, non tamen adhuc eam mentem induerunt quae optanda illis esset. Verum est id aliquid quod coeperunt esse aliquantulum sanabiles, etiamsi nondum sanitati sint restituti. 218. 1) in solenni civium conventu Cal. Febr. congregate.