7:369 369-370 IOANNES CALvlNUS, PIO LECTORI. Aiunt Catonem, quum de corrigendis sumptibus immodicis*) apud populum romanum verba facturus esset, ita praefatum esse, multum sibi fore negotii, quia venter aures non haberet. Mihi vero, si ad restituendam pietatis doctrinam', repurgandasque ecclesiae corruptelas hodie Romanenses hortarer, aliquanto plus esset difficultatis. Neque enim cum surdo ventre modo, sed etiam cum caeca ambitione pugnandum foret. Videmus enim quibuscunque rationibus victi fuerint, eos nihilominus stare obstinatos, quia de vita et honore sibi dimicandum iudicant. Proinde, non ero tam ineptus, ut eos ad sanam mentem revocare frustra coner. De iis loquor, quorum deploratam omnino contumaciam cernimus. Verum potius alio me convertam, ut agnoscant pii omnes, quam scelesta sit ipsorum impietas. Cuius rei specimen minime obscurum hic in actis Tridentini concilii exhibeo: ubi interiores omnes suos sensus ita explicarunt, 2) ut nemini dubium reliquerint, qualem habituri simus ecclesiae statum, si eorum stetur arbitrio. Verum, quo melius id pateat,3) lectores primum rogatos velim et monitos, ut meum, De necessitate reformandae ecclesiae, [pag. 4] librum, percurrant: deinde conferendo aestiment, utram in partem debeant potius inclinare. Genevae 3. Idus Novemb. 1547. 1) les trop grandes superfluitez qu'ilz avoyent en banquetz afin de corriger la gourmandise estant alors a Kome. 2) Et de fait, il ne faut point demander un chef d'oeuvre plus notable que ces beaux actes du Concile de Trente que ie produis: ou ilz ont tellement degorge ce qu'ilz avoyent au profond de l'estomac etc. 3) pour mieux entendre le totage. Calvini opera. Vol VIL 24